The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet: caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet: brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.
id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet: uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
_36. The Greeks set sail from Troy_
SIC profectione laeti piscium lasciuiam intuemur, nec tuendi satietas capier potest.
interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimb.u.m obcaecat nigror, flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines, feruit aestu pelagus.
_37. Genitabile Caelum_
HOC uide circ.u.m supraque quod complexu continet terram solisque exortu capessit candorem, occasu nigret, id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera: quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater, indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
_38. Speech_
O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.
_39. Womanish Tears_
CONQVERI fortunam aduersam, non lamentari decet: id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
_40. His Own Epitaph_
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
hic sunt poetae Pacuui Marci sita ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.
L. ACCIVS
170-86 B.C.
_41. Tarquin's Dream_
TARQVINIVS
QVONIAM quieti corpus nocturno impetu dedi sopore placans artus languidos: uisust in somnis pastor ad me adpellere pecus lanigerum eximia pulchritudine, duos consanguineos arietes inde eligi praeclarioremque alterum immolare me: deinde eius germanum cornibus conitier, in me arietare, eoque ictu me ad casum dari: exin prostratum terra, grauiter saucium, resupinum in caelo contueri maxime mirific.u.m facinus: dextrorsum orbem flammeum radiatum solis linquier cursu nouo.
HARIOLVS
Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident, quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt.
proin uide ne, quem tu esse hebetem deputas aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregie gerat teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi, populo commutationem rerum portendit fore perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume auguratum est rem Romanam publicam summam fore.
_42. The Argo seen by a Shepherd who has never seen a s.h.i.+p_
TANTA moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
prae se undas uoluit, uertices ui suscitat: ruit prolapsa, pelagus respargit reflat.
ita dum interruptum credas nimb.u.m uoluier, dum quod sublime uentis expulsum rapi saxum aut procellis, uel globosos turbines existere ictos undis concursantibus: nisi quas terrestris pontus strages conciet, aut forte Triton fuscina euertens specus supter radices penitus undante in freto molem ex profundo saxeam ad caelum euehit.
_43. Shorter Fragments_
_i_
VIRTVTI sis par, dispar fortunis patris.
_ii_
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae fruges, tamen ipsae suapte natura enitent.
_iii_
Probis probatus potius quam multis forem.
_iv_
Nam is demum miser est, cuius n.o.bilitas miserias n.o.bilitat.
_v_
Multi iniqui et infideles regno, pauci beniuoli.
_vi_
Oderint dum metuant.
ANONYMOUS
150 B.C. (?)
_44. Epitaph of Claudia_
HOSPES, quod deico paullum est, asta ac pellege.
heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae: nomen parentes nominarunt Claudiam.
suom mareitum corde deilexit souo: gnatos duos creauit: horunc alterum in terra linquit, alium sub terra locat.
sermone lepido, tum autem incessu commodo.
domum seruauit. lanam fecit. dixi. abei.