LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 67

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

THREICIAM uolucrem fertur Iunonius ales communi sociam non tenuisse cibo (nam propter uarias fuerat discordia formas, magnaque de facili iurgia lite trahunt), quod sibi multimodo fulgerent membra decore, caeruleam facerent liuida terga gruem; et simul erectae circ.u.mdans tegmina caudae spa.r.s.erat arcatum sursus in astra iubar.

illa licet nullo pinnarum certet honore, his tamen insultans uocibus usa datur: 'quamuis innumerus plumas uariauerit ordo, mersus humi semper florida terga geris: ast ego deformi sublimis in aera pinna proxima sideribus numinibusque feror.'

RVTILIVS CLAVDIVS NAMATIANVS

fl. 416 A.D.

_373. Rome_

EXAVDI, regina tui pulcerrima mundi, inter sidereos Roma recepta polos, exaudi, nutrix hominum genetrixque deorum (non procul a caelo per tua templa sumus): te canimus semperque, sinent dum fata, canemus: hospes nemo potest immemor esse tui.

obruerint citius scelerata obliuia solem, quam tuus ex nostro corde recedat honos.

nam solis radiis aequalia munera pendis, qua circ.u.mfusus fluctuat ocea.n.u.s.

uoluitur ipse tibi qui continet omnia Phoebus eque tuis ortos in tua condit equos.

te non flammigeris Libye tardauit harenis, non armata suo reppulit Vrsa gelu: quantum uitalis natura tetendit in axis, tantum uirtuti peruia terra tuae.

fecisti patriam diuersis gentibus unam: profuit inuitis te dominante capi.

dumque offers uictis proprii consortia iuris, urbem fecisti quod prius...o...b..s erat.

auctores generis Venerem Martemque fatemur, Aeneadum matrem Romulidumque patrem: mitigat armatas uictrix clementia uiris, conuenit in mores numen utrumque tuos: hinc tibi certandi bona parcendique uoluptas quos timuit superat, quos superauit amat.

inuentrix oleae colitur uinique repertor et qui primus humo pressit aratra puer, aras Paeoniam meruit medicina per artem, fretus et Alcides n.o.bilitate deus: tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis, foedere communi uiuere cuncta facis.

te, dea, te celebrat Roma.n.u.s ubique recessus pacific.u.mque gerunt libera colla iugum.

omnia perpetuo quae seruant sidera motu, nullum uiderunt pulcrius imperium.

quid simile a.s.syriis conectere contigit armis?

Medi finitimos condomuere suos.

magni Parthorum reges Macetumque tyranni mutua per uarias iura dedere uices.

nec tibi nascenti plures animaeque ma.n.u.sque, sed plus consilii iudiciique fuit.

iustis bellorum causis nec pace superba n.o.bilis ad summas gloria uenit opes.

quod regnas minus est quam quod regnare mereris: excedis factis grandia fata tuis.

percensere labor densis decora alta trophaeis, ut si quis stellas pernumerare uelit; confunduntque uagos delubra micantia uisus: ipsos crediderim sic habitare deos.

quid loquar aerio pendentis fornice riuos, qua uix imbriferas tolleret Iris aquas?

hos potius dicas creuisse in sidera montis; tale giganteum Graecia laudet opus.

intercepta tuis conduntur flumina muris; consumunt totos celsa lauacra lacus.

nec minus et propriis celebrantur roscida uenis totaque natiuo moenia fonte sonant.

frigidus aestiuas hinc temperat halitus auras; innocuamque leuat purior unda sitim.

nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum rupit Tarpeias hoste premente uias.

si foret aeternus, casum forta.s.se putarem: auxilio fluxit, qui rediturus erat.

quid loquar inclusas inter laquearia siluas, uernula quae uario carmine laudat auis?

uere tuo numquam mulceri desinit annus; deliciasque tuas uicta tuetur hiems.

erige crinalis lauros seniumque sacrati uerticis in uiridis, Roma, refinge comas.

aurea turrigero radient diademata cono, perpetuosque ignis aureus umbo uomat.

abscondat tristem deleta iniuria casum: contemptus solidet uulnera clausa dolor.

aduersis sollemne tuis sperare secunda: exemplo caeli ditia d.a.m.na subis.

astrorum flammae renouant occasibus ortus; lunam finiri cernis, ut incipiat.

uictoris Brenni non distulit Allia poenam; Samnis seruitio foedera saeua luit; post multas Pyrrhum cladis superata fugasti; fleuit successus Hannibal ipse suos; quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt exsiliuntque imis altius acta uadis; utque nouas uiris fax inclinata resumit, clarior ex humili sorte superna petis.

porrige uicturas dominantia saecula leges solaque fatalis non uereare colos, quamuis sedecies denis et mille peractis annus praeterea iam tibi nonus eat.

quae restant, nullis obnoxia tempora metis, dum stabunt terrae, dum polus astra feret!

illud te reparat, quod cetera regna resoluit: ordo renascendi est, crescere posse malis.

ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis: submittant trepidi perfida colla Getae.

ditia pacatae dent uectigalia terrae: impleat augustos barbara praeda sinus.

aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet, altricemque suam fertilis...o...b..s alat.

quin et fecundas tibi conferat Africa messis, sole suo diues, sed magis imbre tuo.

interea et Latiis consurgant horrea sulcis, pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.

ipse triumphali redimitus arundine Thybris Romuleis famulas usibus aptet aquas; atque opulenta tibi placidis commercia ripis deuehat hinc ruris, subuehat inde maris.

pande, precor, gemino placatum Castore pontum, temperet aequoream dux Cytherea uiam; si non displicui, regerem c.u.m iura Quirini, si colui sanctos consuluique patres.

nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum, non sit praefecti gloria, sed populi.

siue datur patriis uitam componere terris, siue oculis umquam rest.i.tuere meis: fortunatus agam uotoque beatior omni semper digneris si meminisse mei.

C. SOLLIVS MODESTVS APOLLINARIS SIDONIVS

430-80 A.D.

_374. For the Marriage of Polemius and Araneola_

PROSPER conubio dies coruscat, quem Clotho niueis benigna pensis, albus quem picei lapillus Indi, quem pacis simul arbor et iuuentae aeternumque uirens oliua signet.

eia, Calliope, nitente palma da sacri laticis loquacitatem, quem fodit pede Pegasus uolanti cognato madidus iubam ueneno.

non hic impietas, nec hanc puellam donat mortibus ambitus procorum; non hic Oenomai cruenta circo audit pacta Pelops nec insequentem pallens Hippomenes ad ima metae tardat Schoenida ter cadente pomo; non hic Herculeas uidet palaestras Aetola Calydon stupens ab arce, c.u.m cornu fluuii superbientis Alcides premeret, subinde fessum undoso refouens ab hoste pectus; sed doctus iuuenis decensque uirgo, ortu culmina Galliae tenentes iunguntur: cito, diua, necte chordas, nec quod detonuit Camena maior, nostram pauperiem silere cogas.

ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamuis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.

_375. A Gallic Baiae_

SI quis Auitac.u.m dignaris uisere nostrum, non tibi displiceat: sic quod habes placeat.

aemula Baiano tolluntur culmina cono parque coturnato uertice fulget apex.

garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis contigui collis lapsa supercilio.

Lucrinum stagnum diues Campania nollet, aequora si nostri cerneret illa lacus.

illud puniceis ornatur litus echinis, piscibus in nostris, hospes, utrumque uides.

si libet et placido partiris gaudia corde, quisquis ades, Baias tu facis his animo.

_376. An Invitation_

NATALIS noster Nonas instare Nouembris admonet: occurras non rogo sed iubeo.

sit tec.u.m coniunx, duo nunc properate: sed illud post annum optamus tertius ut uenias.

_377. Epitaph of Filimatia_

OCCASV celeri feroque raptam gnatis quinque patrique coniugique hoc flentis patriae ma.n.u.s locarunt matronam Filimatiam sepulcro.

o splendor generis, decus mariti, prudens, casta, decens, seuera, dulcis, atque ipsis senioribus sequenda, discordantia quae solent putari morum commoditate copulasti: nam uitae comites bonae fuerunt libertas grauis et pudor facetus.

hinc est quod decimam tuae saluti uix actam trieteridem dolemus atque in temporibus uigentis aeui iniuste tibi iusta persoluta.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 67 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 830 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.