LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 47

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

_249. Laus Pisonis_

SED prius emenso t.i.tan uergetur Olympo, quam mea tot laudes decurrere carmina possint.

felix et longa iuuenis dignissime uita eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram cartulam et ut ueri complectere pignus amoris.

quod si digna tua minus est mea pagina laude, at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto.

tu modo laetus ades: forsan meliora canemus et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem spes animum: dignare tuos aperire Penatis, hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri imperiosa fames et habendi saeua libido impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tec.u.m degere c.u.mque tuis uirtutibus omne per aeuum carminibus certare meis: sublimior ibo, si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.

abdita quid prodest generosi uena metalli, si cultore caret? quid inerti condita portu, si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis armamenta gerat teretique fluentia malo possit ab excusso dimittere uela rudenti?

ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum Maeoniumque senem Romano prouocat ore, forsitan illius nemoris latuisset in umbra, quod canit, et sterili tantum canta.s.set auena ignotus populis, si Maecenate careret.

qui tamen haut uni patefecit limina uati nec sua Vergilio permisit carmina soli.

Maecenas tragico quatientem pulpita gestu erexit Varium, Maecenas alta tonantis eruit et populis ostendit syrmata Gracchi: carmina Romanis etiam resonantia chordis, Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.

o decus, in totum merito uenerabilis aeuum, Pierii tutela chori, quo praeside tuti non umquam uates inopi timuere senectae, quod si quis nostris precibus locus, et mea uota si mentem subiere tuam, memorabilis olim tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.

possumus aeternae nomen committere famae si tamen hoc ulli de se promittere fas est et deus ultor abest; superest animosa uoluntas ipsaque nescio quid mens excellentius audet.

tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum et tenuis fortuna sua caligine celat.

possumus impositis caput exonerare tenebris et lucem spectare nouam, si quid modo laetus annuis et nostris subscribis, candide, uotis.

est mihi, crede, meis animus constantior annis, quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.

PETRONIVS ARBITER

20(?)-66 A.D.

_250. Thorns and Roses_

INVENIAT, quod quisque uelit: non omnibus unum est, quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.

_251. 'Come to me in my dreams'_

TE uigilans oculis, animo te nocte requiro, uicta iacent solo c.u.m mea membra toro.

uidi ego me tec.u.m falsa sub imagine somni: somnia tu uinces si mihi uera uenis.

_252. True n.o.bility_

VNA est n.o.bilitas argumentumque coloris ingenui, timidas non habuisse ma.n.u.s.

_253. Contrasts_

ILLIC alternis depugnat pontus et aer, hic riuo tenui peruia ridet humus.

illic demersas conplorat nauita puppis, hic pastor miti perluit amne pecus.

illic inmanis mors obuia soluit hiatus, hic gaudet curua falce recisa Ceres.

illic inter aquas urit sitis arida fauces, hic dea fert iuncto basia multa uiro.

nauiget et fluctus la.s.set mendicus Vlixes: in terris uiuit candida Penelope!

_254. Fire and Ice_

ME niue candenti petiit modo Iulia. rebar igne carere niuem: nix tamen ignis erat.

quid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus nix potuit manibus, Iulia, missa tuis.

quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris, frigore concreta si latet ignis aqua?

Iulia sola potes nostras exstinguere flammas: non niue, non glacie, sed potes igne pari.

L. VERGINIVS RVFVS

63 A.D.

_255. His Own Epitaph_

HIC situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium adseruit non sibi, sed patriae.

P. PAPINIVS STATIVS

40-96 A.D.

_256. Lucan's Birthday_

LVCANI proprium diem frequentet quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem.

ipsi quos penes est honor canendi, uocalis citharae repertor Arcas, et tu Ba.s.saridum rotator Euhan, et Paean et Hyantiae sorores laetae purpureas nouate uittas, crinem comite, candidamque uestem perfundant hederae recentiores.

docti largius euagentur amnes, et plus Aoniae uirete siluae, et, si qua patet aut diem recepit, sertis mollibus expleatur umbra.

centum Thespiacis odora lucis stent altaria uictimaeque centum, quas Dirce lauat aut alit Cithaeron.

Lucanum canimus, fauete linguis, uestra est ista dies, fauete, Musae, dum qui uos geminas tulit per artes, et uinctae pede uocis et solutae, Romani colitur chori sacerdos.

Felix heu nimis et beata tellus, quae p.r.o.nos Hyperionis meatus summis Oceani uides in undis stridoremque rotae cadentis audis; quae Tritonide fertilis Athenas unctis, Baetica, prouocas trapetis: Lucanum potes imputare terris!

hoc plus quam Senecam dedisse mundo aut dulcem genera.s.se Gallionem.

attollat refluos in astra fontis Graio n.o.bilior Melete Baetis; Baetim, Mantua, prouocare noli.

Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce uagientem blando Calliope sinu recepit.

tum primum posito remissa luctu longos Orpheos exuit dolores et dixit: 'puer o dicate Musis, longaeuos cito transiture uates, non tu flumina nec greges ferarum nec plectro Geticas mouebis ornos, sed septem iuga Martiumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trahes senatum.

nocturnas alii Phrygum ruinas et tarde reducis uias Vlixis et puppem temerariam Mineruae trita uatibus...o...b..ta sequantur: tu carus Latio memorque gentis carmen fortior exseres togatum.

ac primum teneris adhuc in annis ludes Hectora Thessalosque currus et supplex Priami potentis aurum, et sedis reserabis inferorum; ingratus Nero dulcibus theatris et noster tibi proferetur Orpheus.

dices culminibus Remi uagantis infandos domini nocentis ignis.

hinc castae t.i.tulum decusque Pollae iucunda dabis adlocutione.

mox coepta generosior iuuenta albos ossibus Italis Philippos et Pharsalica bella detonabis, quod fulmen ducis inter arma diui, libertate grauem pia Catonem et gratum popularitate Magnum.

tu Pelusiaci scelus Canopi deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum.

haec primo iuuenis canes sub aeuo, ante annos Culicis Maroniani.

cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat.

quid maius loquar? ipsa te Latinis Aeneis uenerabitur canentem.

Nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram qualem blanda Venus daretque Iuno; forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et uestros hymenaeon ante postis festis cantibus ipsa personabo.

O saeuae nimium grauesque Parcae!

o numquam data longa fata summis!

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 47 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 954 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.