The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
uel poena in tempus mortis dilata fuisset, uel praecep.i.s.set mors properata fugam.
integer hanc potui nuper bene reddere lucem; exsul ut occiderem, nunc mihi uita data est.
tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco; nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parua meae; nec mandata dabo, nec c.u.m clamore supremo labentis oculos condet amica ma.n.u.s, sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri indeploratum barbara terra teget!
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pauida pectora fida manu?
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partis, clamabis miseri nomen inane uiri?
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
c.u.m patriam amisi, tunc me periisse putato: et prior et grauior mors fuit illa mihi.
nunc, si forte potes,--sed non potes, optima coniunx-- finitis gaude tot mihi morte malis.
quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quae iam pridem non rude pectus habes.
atque utinam pereant animae c.u.m corpore nostrae, effugiatque auidos pars mihi nulla rogos.
nam si morte carens uacua uolat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras, perque feros manis hospita semper erit; ossa tamen facito parua referantur in urna: sic ego non etiam mortuus exsul ero.
non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum supposuit tumulo rege uetante soror.
atque ea c.u.m foliis et amomi puluere misce, inque suburbano condita pone solo; quoque legat uersus oculo properante uiator, grandibus in t.i.tuli marmore caede notis: HIC . EGO . QVI . IACEO . TENERORVM . LVSOR . AMORVM INGENIO . PERII . NASO . POETA . MEO.
AT . TIBI . QVI . TRANSIS . NE . SIT . GRAVE . QVISQVIS . AMASTI DICERE . NASONIS . MOLLITER . OSSA . CVBENT.
hoc satis in t.i.tulo est. etenim maiora libelli et diuturna magis sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamuis nocuere, daturos nomen et auctori tempora longa suo.
tu tamen exstincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato.
quamuis in cineres corpus mutauerit ignis, sentiet officium maesta fauilla pium.
scribere plura libet. sed uox mihi fessa loquendo dictandi uiris siccaque lingua negat.
accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mitt.i.t, non habet ipse, uale!
_221. The Immortality of Poetry_
QVID mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos, ingeniique uocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae puluerulenta sequi nec me uerbosas leges ediscere nec me ingrato uocem prost.i.tuisse foro?
mortalest, quod quaeris, opus; mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare uoluet aquas; uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit, dum cadet incurua falce resecta Ceres; Battiades semper toto cantabitur orbe: quamuis ingenio non ualet, arte ualet; nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; c.u.m sole et luna semper Aratus erit; dum fallax seruus, durus pater, inproba lena uiuent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga pet.i.ta duci?
carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras c.u.m dabit una dies; t.i.tyrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, et sua c.u.m Gallo nota Lycoris erit.
ergo, c.u.m silices, c.u.m dens patientis aratri depereant aeuo, carmina morte carent: cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum atque ita sollicito multus amante legar!
pascitur in uiuis Liuor, post fata quiescit, c.u.m suus ex merito quemque tuetur honos.
ergo etiam c.u.m me supremus adederit ignis, uiuam, parsque mei multa superstes erit.
ANONYMOUS
circa 10 A.D. (?).
_222. Exordium to a Poem on the Sea_
TETHYA marmoreo fecundam pandere ponto et salis aequorea uiridantis mole cauernas quaeque sub aestifluis Thetis umida continet antris coeptanti, Venus alma, faue, quae, semina caeli parturiente salo, diuini germinis aestu spumea purpurei dum sanguinat unda profundi, nasceris e pelago, placido dea prosata mundo!
nam c.u.m prima foret rebus natura ferundis in foedus conexa suum, ne staret inerti machina mole uacans, tibi primum candidus aether astrigeram faciem nitido gemmauit Olympo.
te fecunda sinu tellus amplexa resedit ponderibus librata suis, elementaque iussa aeternas seruare uices. tu fetibus auges cuncta suis, totus pariter tibi parturit orbis.
quare, diua, precor, quoniam tua munera paruo ausus calle sequor, uitreo de gurgite uultus dextera prome pios et numine laeta sereno Pierias age pande uias: da Nerea molli pacatum candere freto uotisque litata fac saltem primas pelagi libemus harenas.
TIBERIVS CLAVDIVS CAESAR GERMANICVS
15 B.C.-19 A.D.
_223. From the Golden to the Iron Age_
VIRGINIS inde subest facies, cui plena sinistra fulget spica manu maturisque ardet aristis.
quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem, exosa heu mortale genus, medio mihi cursu stabunt quadripedes et flexis laetus habenis teque tuumque canam terris uenerabile numen.
aurea pacati regeres c.u.m saecula mundi, Iust.i.tia inuiolata malis, placidissima uirgo, siue illa Astraei genus es, quem fama parentem tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo ortus fama tui, mediis te laeta ferebas sublimis populis nec dedignata subire tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis, iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnis formabas uitae sinceris artibus usus.
nondum uesanos rabies nudauerat ensis nec consanguineis fuerat discordia nota, ignotique maris cursus priuataque tellus grata satis, neque per dubios auidissima uentos spes procul amotas fabricata naue petebat diuitias, fructusque dabat placata colono sponte sua tellus nec parui terminus agri praestabat dominis sine eo tutissima rura.
at postquam argenti creuit deformior aetas, rarius inuisit maculatas fraudibus urbis seraque ab excelsis descendens montibus ore uelato tristisque genas abscondita rica, nulliusque larem, nullos adit illa penatis.
tantum c.u.m trepidum uulgus coetusque notauit increpat 'o patrum suboles oblita priorum, degeneres semper semperque habitura minores, quid me, cuius abit usus, per uota uocatis?
quaerenda est sedes n.o.bis noua, saecula uestra Martibus indomitis tradam scelerique cruento'.
haec effata super montis abit alite cursu, attonitos linquens populos grauiora pauentis.
aerea sed postquam proles terris data nec iam semina uirtutis uitiis demersa resistunt ferrique inuento mens est laetata metallo polluit et taurus mensas adsuetus aratro, deseruit propere terras iustissima uirgo et caeli est sort.i.ta loc.u.m, qua proximus illi tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
_224. At the Tomb of Hector_
MARTIA progenies, Hector, tellure sub ima (fas audire tamen si mea uerba tibi), respira, quoniam uindex tibi contigit heres, qui patriae famam proferat usque tuae.
Ilios en surgit rursum inc.l.i.ta, gens colit illam te Marte inferior, Martis amica tamen.
Myrmidonas periisse omnes dic, Hector, Achilli, Thessaliam et magnis esse sub Aeneadis.
C. IVLIVS PHAEDRVS
15 B.C.-45 A.D.
_225. Socrates_
VVLGARE amici nomen, sed rara est fides.
c.u.m paruas aedis sibi funda.s.set Socrates (cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo inuidiae, dummodo absoluar cinis), ex populo sic nescio quis, ut fieri solet; 'quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?'
'utinam' inquit 'ueris hanc amicis impleam!'
_226. Opportunity_
CVRSV uolucri pendens, c.u.m nouacula, caluus, comosa fronte, nudo occipitio (quem si occuparis, teneas; elapsum semel non ipse possit Iuppiter reprehendere), occasionem rerum significat breuem.
effectus impediret ne segnis mora, finxere antiqui talem effigiem Temporis.
_227. Epilogue_
ADHVC supersunt multa quae possim loqui, et copiosa abundat rerum uarietas; sed temperatae suaues sunt argutiae, immodicae offendunt. quare, uir sanctissime, Particulo, chartis nomen uicturum meis, Latinis dum manebit pretium litteris, si non ingenium, certe breuitatem adproba, quae commendari tanto debet iustius, quanto poetae sunt molesti ualidius.