LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 31

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

atque utinam, si forte pios eduximus annos, ille uir in medio fiat amore lapis!

non ob regna magis diris cecidere sub armis Thebani media non sine matre duces, quam, mihi si media liceat pugnare puella, mortem ego non fugiam morte subire tua.

_174. Cynthia is stolen from him_

ERIPITVR n.o.bis iam pridem cara puella: et tu me lacrimas fundere, amice, uetas?

nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae: ipsum me iugula, lenior hostis ero.

possum ego in alterius positam spectare lacerto?

nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?

omnia uertuntur: certe uertuntur amores: uinceris aut uincis, haec in amore rota est.

magni saepe duces, magni cecidere tyranni, et Thebae steterant altaque Troia fuit.

munera quanta dedi uel qualia carmina feci!

illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo'.

ergo iam multos nimium temerarius annos, improba, qui tulerim teque tuamque domum?

ecquandone tibi liber sum uisus? an usque in nostrum iacies uerba superba caput?

sic igitur prima moriere aetate, Properti?

sed morere; interitu gaudeat illa tuo!

exagitet nostros manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!

quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon corruit ipse suo saucius ense latus, et sua c.u.m miserae permiscuit ossa puellae, qua sine Thebanam noluit ire domum?

sed non effugies: mec.u.m moriaris oportet; hoc eodem ferro stillet uterque cruor.

quamuis ista mihi mors est inhonesta futura: mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.

ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles cessare in tectis pertulit arma sua.

uiderat ille fuga stratos in litore Achiuos feruere et Hectorea Dorica castra face; uiderat informem multa Patroclon harena porr.e.c.t.u.m et sparsas caede iacere comas, omnia formosam propter Briseida pa.s.sus: tantus in erepto saeuit amore dolor.

at postquam sera captiua est reddita poena, fortem ille Haemoniis Hectora traxit equis.

inferior multo c.u.m sim uel marte uel armis, mirum si de me iure triumphat Amor?

_175. Athens shall cure him of his Love_

MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas, ut me longa graui soluat amore uia.

crescit enim a.s.sidue spectando cura puellae: ipse alimenta sibi maxima praebet amor.

omnia sunt temptata mihi, quac.u.mque fugari possit: at ex omni me premit ipse deus.

bis tamen aut semel admitt.i.t, c.u.m saepe negauit; seu uenit, extremo dormit amicta toro.

unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem, remorumque pares ducite sorte uices, iungiteque extremo felicia lintea malo: iam liquidum nautis aura secundat iter.

Romanae turres et uos ualeatis, amici, tuque mihi qualisc.u.mque, puella, uale!

ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes, cogar et undisonos nunc prece adire deos.

deinde per Ionium uectus c.u.m fessa Lechaeo sedarit placida uela phaselus aqua, quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, Isthmos qua terris arcet utrumque mare.

inde ubi Piraei capient me litora portus, scandam ego Theseae bracchia longa uiae.

illic aut stadiis animum emendare Platonis incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; persequar aut studio linguae Demosthenis artem, librorumque tuos, docte Menandre, sales; aut certe tabulae capient mea lumina pictae, siue ebore exactae, seu magis aere, ma.n.u.s.

aut spatia annorum aut longa interualla profundi lenierint tacito uulnera nostra sinu: seu moriar, fato, non turpi fractus amore; atque erit illa mihi mortis honesta dies.

_176. Cynthia will one day be but Dust and Ashes_

SCRIBANT de te alii uel sis ignota licebit: laudet, qui sterili semina ponit humo.

omnia, crede mihi, tec.u.m uno munera lecto auferet extremi funeris atra dies; et tua transibit contemnens ossa uiator nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit'.

_177. Cynthia Dead_

SVNT aliquid Manes: letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.

Cynthia namque meo uisa est inc.u.mbere fulcro, murmur ad extremae nuper humata uiae, c.u.m mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, et quererer lecti frigida regna mei.

eosdem habuit sec.u.m quibus est elata capillis, eosdem oculos: lateri uestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, summaque Lethaeus triuerat ora liquor.

spirantisque animos et uocem misit: at illi pollicibus fragiles increpuere ma.n.u.s: 'Perfide nec cuiquam melior sperande puellae, in te iam uiris somnus habere potest?

iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae et mea nocturnis trita fenestra dolis?

per quam demisso quotiens tibi fune pependi, alterna ueniens in tua colla manu!

saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto fecerunt tepidas pallia nostra uias.

foederis heu taciti, cuius fallacia uerba non audituri diripuere Noti.

at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis: unum impetra.s.sem te reuocante diem: nec crepuit fissa me propter harundine custos, laesit et obiectum tegula curta caput.

denique quis nostro curuum te funere uidit, atram quis lacrimis incaluisse togam?

si piguit portas ultra procedere, at illuc iussisses lectum lentius ire meum.

cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?

cur nardo flammae non oluere meae?

hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos inicere et fracto busta piare cado.

Lygdamus uratur, candescat lammina uernae: sensi ego, c.u.m insidiis pallida uina bibi.

aut Nomas arcanas tollat uersuta saliuas: dicet d.a.m.natas ignea testa ma.n.u.s.

quae modo per uilis inspecta est publica noctes, haec nunc aurata cyclade signat humum, et grauiora rependit iniquis pensa quasillis, garrula de facie si qua locuta mea est; nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, codicis immundi uincula sent.i.t a.n.u.s; caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, per nomen quoniam est ausa rogare meum.

te patiente meae conflauit imaginis aurum, ardente e nostro dotem habitura rogo.

non tamen insector, quamuis mereare, Properti: longa mea in libris regna fuere tuis.

iuro ego fatorum nulli reuolubile carmen, tergeminusque canis sic mihi molle sonet, me serua.s.se fidem. si fallo, uipera nostris sibilet in tumulis et super ossa cubet.

nam gemina est sedes turpem sort.i.ta per amnem, turbaque diuersa remigat omnis aqua.

una Clytaemestrae stuprum uehit, altera Cressae portat ment.i.tae lignea monstra bouis.

ecce coronato pars altera rapta phaselo, mulcet ubi Elysias aura beata rosas, qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybelles mitratisque sonant Lydia plectra choris.

Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae narrant historiae pectora nota suae: haec sua maternis queritur liuere catenis bracchia nec meritas frigida saxa ma.n.u.s; narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores, in scelus hoc animum non ualuisse suum.

sic mortis lacrimis uitae sanamus amores: celo ego perfidiae crimina multa tuae.

sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris si te non totum Chloridos herba tenet: nutrix in tremulis ne quid desideret annis Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.

deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est, ne speculum dominae porrigat illa nouae.

et quosc.u.mque meo fecisti nomine uersus, ure mihi: laudes desine habere meas.

pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo molli contortis alligat ossa comis.

ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, sed breue, quod currens uector ab urbe legat: "HIC TIBVRTINA IACET AVREA CYNTHIA TERRA: ACCESSIT RIPAE LAVS, ANIENE, TVAE."

nec tu sperne piis uenientia somnia portis: c.u.m pia uenerunt somnia, pondus habent.

nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras, errat et abiecta Cerberus ipse sera.

luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti: nos uehimur, uectum nauta recenset onus.

nunc te possideant aliae: mox sola tenebo: mec.u.m eris et mixtis ossibus ossa teram.'

haec postquam querula mec.u.m sub lite peregit, inter complexus excidit umbra meos.

_178. Hylas_

HOC pro continuo te, Galle, monemus amore, (id tibi ne uacuo defluat ex animo) saepe imprudenti fortuna occurrit amanti: crudelis Minyis dixerit Ascanius.

est tibi non infra speciem, non nomine dispar, Theiodamanteo proximus ardor Hylae: hunc tu, siue leges Vmbrae sacra flumina siluae, siue Aniena tuos tinxerit unda pedes, siue Gigantea spatiabere litoris ora, siue ubic.u.mque uago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidis defende rapinis (non minor Ausoniis est amor Adryasin); nec tibi sit curae fontes et frigida saxa, Galle, neque expertos semper adire lacus.

namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon egressam longe Phasidos isse uiam, et iam praeteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem.

hic ma.n.u.s heroum, placidis ut const.i.tit oris, mollia composita litora fronde tegit.

at comes inuicti iuuenis processerat ultra, raram sepositi quaerere fontis aquam.

hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles, hunc super et Zetes, hunc super et Calais, oscula suspensis instabant carpere plumis, oscula et alterna ferre supina fuga.

ille sub extrema pendens secluditur ala et uolucres ramo summouet insidias.

iam Pandioniae cessat genus Orithyiae: a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.

hic erat Arganthi Pege sub uertice montis grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nullae pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus, et circ.u.m irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaueribus.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 31 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 904 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.