LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 30

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

me dolor et lacrimae merito fecere peritum: atque utinam posito dicar amore rudis!

quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae?

plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero: carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

i, quaeso, et tristis istos combure libellos, et cane quod quaeuis nosse puella uelit!

quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu insa.n.u.s medio flumine quaeris aquam.

necdum etiam palles, uero nec tangeris igni: haec est uenturi prima fauilla mali.

tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae uincula nosse rotae, quam pueri totiens arc.u.m sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae.

nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu.

nec te decipiat, quod sit satis illa parata: acrius illa subit, Pontice, si qua tua est.

quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos, nec uigilare alio nomine, cedat Amor?

qui non ante patet, donec ma.n.u.s attigit ossa: quisquis es, a.s.siduas a fuge blanditias!

illis et silices et possint cedere quercus, nedum tu par sis, spiritus iste leuis.

quare, si pudor est, quam primum errata fatere: dicere quo pereas saepe in amore leuat.

_168. To the same: Poets of Epic and Poets of Love_

DVM tibi Cadmeae dic.u.n.tur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero (sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam; nec tantum ingenio quantum seruire dolori cogor et aetatis tempora dura queri.

hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei.

me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas; me legat a.s.sidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala.

te quoque si certo puer hic concusserit arcu, quam nolis nostros te uiola.s.se deos!

longe castra tibi, longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ; et frustra cupies mollem componere uersum, nec tibi subiciet carmina serus Amor.

tum me non humilem mirabere saepe poetam, tunc ego Romanis praeferar ingeniis; nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro 'Ardoris nostri magne poeta, iaces.'

tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu: saepe uenit magno faenore tardus Amor.

_169. Cynthia's Birthday_

MIRABAR quidnam misissent mane Camenae, ante meum stantes sole rubente torum.

natalis nostrae signum misere puellae et manibus faustos ter crepuere sonos.

transeat hic sine nube dies, stent aere uenti, ponat et in sicco molliter unda minas.

aspiciam nullos hodierna luce dolentis: et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis: alcyonum positis requiescant ora querelis, increpet absumptum nec sua mater Ityn.

tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, surge et praesentis iusta precare deos.

ac primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas: dein qua primum oculos cepisti ueste Properti indue, nec uacuum flore relinque caput; et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, inque meum semper stent tua regna caput.

inde coronatas ubi ture piaueris aras, luxerit et tota flamma secunda domo, sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, et crocino naris murrea pungat onyx.

tibia nocturnis succ.u.mbat rauca ch.o.r.eis, et sint nequitiae libera uerba tuae, dulciaque ingratos adimant conuicia somnos, publica uicinae perstrepat aura uiae: sit sors et n.o.bis talorum interprete iactu, quem grauius pennis uerberet ille puer.

c.u.m fuerit multis exacta trientibus hora, noctis et inst.i.tuet sacra ministra Venus, annua soluamus thalamo sollemnia nostro, natalisque tui sic peragamus iter.

_170. Cynthia's Sickness_

DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi, et iacet exstincto laurus adusta foco; et iam Luna negat totiens descendere caelo, nigraque funestum concinit omen auis.

una ratis fati nostros portabit amores caerula ad infernos uelificata lacus.

si non unius, quaeso, miserere duorum!

uiuam, si uiuet; si cadet illa, cadam.

pro quibus optatis sacro me carmine d.a.m.no: scribam ego 'Per magnum est salua puella Iouem'; ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit, narrabitque sedens longa pericla sua.

haec tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, Persephonae coniunx, saeuior esse uelis.

sunt apud infernos tot milia formosarum; pulcra sit in superis, si licet, una locis!

uobisc.u.m est Iope, uobisc.u.m candida Tyro, uobisc.u.m Europe nec proba Pasiphae, et quot Creta tulit uetus et quot Achaia formas, et Thebae et Priami diruta regna senis: et quaec.u.mque erat in numero Romana puella, occidit: has omnis ignis auarus habet.

nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis: longius aut propius mors sua quemque manet.

tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, munera Dianae debita redde choros.

_171. A Dream about Cynthia_

VIDI te in somnis fracta, mea uita, carina Ionio la.s.sas ducere rore ma.n.u.s, et quaec.u.mque in me fueras ment.i.ta fateri, nec iam umore grauis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus h.e.l.len, aurea quam molli tergore uexit ouis.

quam timui ne forte tuum mare nomen haberet, teque tua labens nauita fleret aqua!

quae tum ego Neptuno, quae tum c.u.m Castore fratri, quaeque tibi excepi tum, dea Leucothoe!

at tu uix primas extollens gurgite palmas saepe meum nomen iam peritura uocas.

quod si forte tuos uidisset Glaucus ocellos, esses Ionii facta puella maris, et tibi ob inuidiam Nereides increpitarent, candida Nesaee, caerula Cymothoe.

sed tibi subsidio delphinum currere uidi, qui, puto, Arioniam uexerat ante lyram.

iamque ego conabar summo me mittere saxo, c.u.m mihi discussit talia uisa metus.

_172. Warning to a Rival_

INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!

quid tibi uis, insane? meos sentire furores?

infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos uestigia ferre per ignis, et bibere e tota toxica Thessalia.

non est illa uagis similis collata puellis: molliter irasci non sciet illa tibi.

quod si forte tuis non est contraria uotis, at tibi curarum milia quanta dabit!

non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos: illa feros animis alligat una uiros.

a, mea contemptus quotiens ad limina curres.

quo tibi singultu fortia uerba cadent!

et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaec.u.mque uoles fugient tibi uerba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!

tum graue seruitium durae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum; nec iam pallorem totiens mirabere nostrum, aut cur sim toto corpore nullus ego.

nec tibi n.o.bilitas poterit succurrere amanti: nescit Amor priscis cedere imaginibus.

quod si parua tuae dederis uestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor eris!

non ego tum potero solacia ferre roganti, c.u.m mihi nulla mei sit medicina mali; sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius mutua flere sinu.

quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, quaerere: non impune illa rogata uenit.

_173. To Cynthia on her Kindness to his Rival_

ISTE quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora hoc ipso electo carior alter erit.

Penelope poterat bis denos salua per annos uiuere, tam multis femina digna procis; coniugium falsa poterat differre Minerua, nocturno soluens texta diurna dolo; uisura et quamuis numquam speraret Vlixen, illum exspectando facta remansit a.n.u.s.

nec non exanimem amplectens Briseis Achillen candida uesana uerberat ora manu; et dominum lauit macrens captiua cruentum, appositum flauis in Simoente uadis, foedauitque comas, et tanti corpus Achilli maximaque in parua sustulit ossa manu; cui tum nec Peleus aderat nec caerula mater, Scyria nec uiduo Deidamia toro.

tunc igitur ueris gaudebat Graecia natis, otia tunc felix inter et arma pudor.

at tu non una potuisti nocte uacare, impia, non unum sola manere diem!

quin etiam multo duxistis pocula risu: forsitan et de me uerba fuere mala.

hic etiam pet.i.tur, qui te prius ante reliquit: di faciant, isto capta fruare uiro!

haec mihi uota tuam propter suscepta salutem, c.u.m capite Stygiae iam poterentur aquae?

c.u.m lectum flentes circ.u.m staremus amici, hic ubi tum, pro di, perfida, quisue fuit?

quid si longinquos retinerer miles ad Indos, aut mea si staret nauis in Oceano?

sed uobis facile est uerba et componere fraudes: hoc unum didicit femina semper opus.

non sic incerto mutantur flamine Syrtes, nec folia hiberno tam tremefacta Noto, quam cito feminea non constat foedus in ira, siue ea causa grauis siue ea causa leuis.

nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam: tela, precor, pueri, promite acuta magis, figite certantes atque hanc mihi soluite uitam!

sanguis erit uobis maxima palma meus.

sidera sunt testes et matutina pruina et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in uita n.o.bis acceptius umquam: nunc quoque erit, quamuis sis inimica, nihil.

nec domina ulla meo ponet uestigia lecto: solus ero, quoniam non licet esse tuum.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 30 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 933 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.