LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 18

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

occidet et serpens, et fallax herba ueneni occidet; a.s.syrium uulgo nascetur amomum.

at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere uirtus, molli paulatim flauescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uua et durae quercus sudabunt roscida mella.

pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis, quae temptare Thetin ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.

alter erit tum Tiphys, et altera quae uehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas, cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator; nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto; sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.

adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, cara deum suboles, magnum Iouis incrementum!

aspice conuexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum: aspice uenturo laetentur ut omnia saeclo!

o mihi tum longae maneat pars ultima uitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta: non me carminibus uincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamuis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mec.u.m si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice uictum.

incipe, parue puer, risu cognoscere matrem (matri longa decem tulerunt fastidia menses) incipe, parue puer: qui non risere parenti, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

_112. Pharmaceutria_

PASTORVM Musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuuenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui, siue oram Illyrici legis aequoris,--en erit umquam ille dies, mihi c.u.m liceat tua dicere facta?

en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna coturno?

a te principium, tibi desinam: accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circ.u.m inter uictricis hederam tibi serpere lauros.

Frigida uix caelo noctis decesserat umbra, c.u.m ros in tenera pecori gratissimus herba: inc.u.mbens tereti Damon sic coepit oliuae.

Nascere praeque diem ueniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nysae deceptus amore dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

Maenalus argutumque nemus pinusque loquentis semper habet, semper pastorum ille audit amores Panaque, qui primus calamos non pa.s.sus inertis.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?

iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti c.u.m canibus timidi uenient ad pocula dammae.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor.

sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

o digno coniuncta uiro, dum despicis omnis, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam-- incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus-- saepibus in nostris paruam te roscida mala (dux ego uester eram) uidi c.u.m matre legentem.

alter ab undecimo tum me iam acceperat annus, iam fragilis poteram a terra contingere ramos: ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

saeuus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare ma.n.u.s; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille?

improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.

incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus.

nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit t.i.tyrus Orpheus, Orpheus in siluis, inter delphinas Arion-- incipe Maenalios mec.u.m, mea tibia, uersus-- omnia uel medium fiat mare. uiuite siluae: praeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto.

desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus.

Haec Damon: uos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta, uerbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

carmina uel caelo possunt deducere Lunam, carminibus Circe socios mutauit Vlixi, frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

terna tibi haec primum triplici diuersa colore licia circ.u.mdo, terque haec altaria circ.u.m effigiem duco; numero deus impare gaudet.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; necte, Amarylli, modo et 'Veneris', dic, 'uincula necto.'

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

sparge molam et fragilis incende bitumine lauros.

Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

talis amor Daphnin qualis c.u.m fessa iuuenc.u.m per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae riuum uiridi proc.u.mbit in ulua perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena ipse dedit Moeris (nasc.u.n.tur plurima Ponto); his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerin, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio uidi traducere messis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnin adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

aspice: corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!

nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.

credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

parcite, ab urbe uenit, iam parcite carmina, Daphnis.

_113. 'In the sweat of thy face shalt thou eat bread'_

PATER ipse colendi haud facilem esse uiam uoluit, primusque per artem mouit agros curis acuens mortalia corda, nec torpere graui pa.s.sus sua regna ueterno.

ante Iouem nulli subigebant arua coloni; ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat.

ille malum uirus serpentibus addidit atris, praedarique lupos iussit pontumque moueri, mellaque decussit foliis ignemque remouit, et pa.s.sim riuis currentia uina repressit, ut uarias usus meditando extunderet artis paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem.

tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; nauita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; tum laqueis captare feras et fallere uisco inuentum et magnos canibus circ.u.mdare saltus; atque alius latum funda iam uerberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit umida lina; tum ferri rigor atque argutae lammina serrae (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), tum uariae uenere artes. labor omnia uicit improbus et duris urgens in rebus egestas.

prima Ceres ferro mortalis uertere terram inst.i.tuit, c.u.m iam glandes atque arbuta sacrae deficerent siluae et uictum Dodona negaret.

mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in aruis carduus; intereunt segetes, subit aspera silua, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur auenae.

quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris et sonitu terrebis auis et ruris opaci falce premes umbras uotisque uocaueris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis aceruum, concussaque famem in siluis solabere quercu.

_114. Solem quis dicere falsum audeat?_

SI uero solem ad rapidum lunasque sequentis ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, neque insidiis noctis capiere serenae.

luna reuertentis c.u.m primum colligit ignis, si nigrum obscuro comprenderit aera cornu, maximus agricolis pelagoque parabitur imber; at si uirgineum suffuderit ore ruborem, uentus erit; uento semper rubet aurea Phoebe.

sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluuia uentisque carebunt, uotaque seruati soluent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

sol quoque et exoriens et c.u.m se condet in undas signa dabit; solem certissima signa sequuntur, et quae mane refert et quae surgentibus astris.

ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto arboribusque satisque Notus pecorique sinister.

aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diuersi rumpent radii, aut ubi pallida surget t.i.thoni croceum linquens Aurora cubile, heu, male tum mitis defendet pampinus uuas; tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.

hoc etiam, emenso c.u.m iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis; nam saepe uidemus ipsius in uultu uarios errare colores: caeruleus pluuiam denuntiat, igneus Euros; sin maculae incipient rutilo immiscerier igni, omnia tum pariter uento nimbisque uidebis feruere. non illa quisquam me nocte per altum ire neque ab terra moneat conuellere funem.

at si, c.u.m referetque diem condetque relatum, lucidus...o...b..s erit, frustra terrebere nimbis et claro siluas cernes Aquilone moueri.

denique, quid uesper serus uehat, unde serenas uentus agat nubes, quid cogitet umidus Auster, sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum audeat? ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.

ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, c.u.m caput obscura nitidum ferrugine texit impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti, obscenaeque canes importunaeque uolucres signa dabant. quotiens Cyclopum efferuere in agros uidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, flammarumque globos liquefactaque uoluere saxa!

armorum sonitum toto Germania caelo audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.

uox quoque per lucos uulgo exaudita silentis ingens, et simulacra modis pallentia miris uisa sub obscurum noctis, pecudesque locutae (infandum!); sistunt amnes terraeque dehisc.u.n.t, et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.

proluit insano contorquens uertice siluas fluuiorum rex Erida.n.u.s camposque per omnis c.u.m stabulis armenta tulit. nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae apparere minaces aut puteis manare cruor cessauit, et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.

non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura nec diri totiens a.r.s.ere cometae.

ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum uidere Philippi; nec fuit indignum superis bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

scilicet et tempus ueniet c.u.m finibus illis agricola incuruo terram molitus aratro exesa inueniet scabra robigine pila, aut grauibus rastris galeas pulsabit inanis, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tusc.u.m Tiberim et Romana Palatia seruas, hunc saltem euerso iuuenem succurrere saeclo ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 18 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 808 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.