The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
_103. He craves Cornificius' Pity_
MALEST, Cornifici, tuo Catullo, malest, me hercule, et est laboriose, et magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione?
irascor tibi. sic meos amores?
paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
_104. To any Readers he may have_
SI qui forte mearum ineptiarum lectores eritis ma.n.u.sque uestras non horrebitis admouere n.o.bis....
ANONYMOUS
_105. The Tombs of the Great_
MARMOREO Licinus tumulo iacet, at Cato nullo, Pompeius paruo: credimus esse deos?
L. VARIVS
74-14 B.C.
_106. Fragments of the De Morte_
_i_
VENDIDIT hic Latium populis agrosque Quiritum eripuit: fixit leges pretio atque refixit.
_ii_
Ceu canis umbrosam l.u.s.trans Gortynia uallem, si celeris potuit ceruae comprendere l.u.s.tra, saeuit in absentem et circ.u.m uestigia latrans aethera per nitidum tenues sectatur odores: non amnes illam medii, non ardua tardant, perdita nec serae meminit decedere nocti.
_107. Epilogue to the Vergilian Catalepton_
VATE Syracosio qui dulcior Hesiodoque maior, Homereo non minor ore fuit, illius haec quoque sunt diuini elementa poetae et rudis in uario carmine Calliope.
C. CILNIVS MAECENAS
74-8 B.C.
_108._
_i_
_To Horace_
LVCENTES, mea uita, nec smaragdos, beryllos neque, Flacce mi, nitentes nec percandida margarita quaero nec quos thunica lima perpoliuit anulos neque iaspios lapillos.
_ii_
_Any Life is better than no life_
DEBILEM facito manu, debilem pede, c.o.xa, tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentis: vita dum superest, bene est.
P. VERGILIVS MARO
70-19 B.C.
_109. 'Is this the Man that made the Earth to tremble'_
ASPICE quem ualido subnixum Gloria regno altius et caeli sedibus extulerat.
terrarum hic bello magnum concusserat orbem, hic reges Asiae fregerat, hic populos, hic graue seruitium tibi iam, tibi, Roma ferebat (cetera namque uiri cuspide conciderant), c.u.m subito in medio rerum certamine praeceps corruit, ex patria pulsus in exilium.
tale deae numen, tali mortalia nutu fallax momento temporis hora dedit.
_110. 'Hence, all ye vain Delights'_
ITE hinc, inanes, ite rhetorum ampullae, inflata rore non Achaico uerba, et uos, Selique Tarquitique Varroque, scholasticorum natio madens pingui, ite hinc, inane cymbalon iuuentutis; tuque, o mearum cura, s.e.xte, curarum, uale, Sabine; iam ualete, formosi.
nos ad beatos uela mittimus portus magni petentes docta dicta Sironis uitamque ab omni uindicabimus cura.
ite hinc, Camenae; uos quoque, ite iam sane, dulces Camenae (nam fatebimur uerum, dulces fuistis): et tamen meas chartas reuisitote, sed pudenter et raro.
_111. 'Unto you a child is born'_
SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
non omnis arbusta iuuant humilesque myricae; si canimus siluas, siluae sint consule dignae.
Vltima c.u.maei uenit iam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna, iam noua progenies caelo demitt.i.tur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta faue Lucina: tuus iam regnat Apollo.
teque adeo decus hoc aeui, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras.
ille deum uitam accipiet diuisque uidebit permixtos heroas et ipse uidebitur illis, pacatumque reget patriis uirtutibus...o...b..m.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas pa.s.sim c.u.m baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.