LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 55

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

da pater, ut tute liceat transmittere cursum, perfer ad optatos securo in litore portus me comitesque meos. quod c.u.m permiseris esse, reddam, quod potero, plenas pro munere gratis.

_307. Boating Song_

HEIA, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!

arbiter effusi late maris ore sereno placatum strauit pelagus posuitque procellam, edomitique uago sederunt pondere fluctus.

heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!

annisu parili tremat ictibus acta carina.

nunc dabit arridens pelago concordia caeli uentorum motu praegnanti currere uelo.

heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!

aequora prora secet delphinis aemula saltu, quisque gemat largum, promat se quisque lacertis, pone trahens canum deducta sit orbita sulc.u.m.

heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!

echo te pultet, portiscule: nos tamen heia.

conuulsum remis spumet mare: nos tamen heia.

uocibus adsiduis litus resonet: tamen heia.

_308. 'Margaret'_

_A Dog's Epitaph_

GALLIA me genuit, nomen mihi diuitis undae concha dedit, formae nominis aptus honos.

docta per incertas audax discurrere siluas collibus hirsutas atque agitare feras, non grauibus uinclis unquam consueta teneri uerbera nec niueo corpore saeua pati.

molli namque sinu domini dominaeque iacebam et noram in strato la.s.sa cubare toro, et plus quam licuit muto canis ore loquebar: nulli latratus pertimuere meos.

sed iam fata subi partu iactata sinistro, quam nunc sub paruo marmore terra tegit.

CLAVDIVS

circa 280(?) A.D.

_309. To the Moon_

LVNA decus mundi, magni pars maxima caeli, Luna, uagus noctis splendor, quam signa sec.u.n.tur, Luna parens mensum numerosa prole renascens: tu biiugos stellante polos ab Sole gubernas, te redeunte dies fraternus colligit horas; te pater Ocea.n.u.s renouato respicit amne, te spirant terrae, tu uinclis Tartara cingis; tu sistro resonas, Brimo, tu cymbala qua.s.sas; Isis Luna Core, uel Vesta es Iuno Cybelle.

septenis tu lumine eges sub mense diebus et rursum renouas alternans lumina mensis.

tunc minor es, c.u.m plena uenis; tunc plena resurgens, c.u.m minor es: crescis semper, c.u.m deficis...o...b...

huc ades et nostris precibus dea blandior esto Luciferique iugis concordis siste iuuencas, ut uoluat fortuna rotam, qua prospera currant.

L. CAELIVS LACTANTIVS FIRMIANVS

fl. 290 A.D.

_310. The Phoenix_

EST locus in primo felix oriente remotus, qua patet aeterni maxima porta poli.

nec tamen aestiuos hiemisue propinquus ad ortus sed qua sol uerno fundit ab axe diem.

illic planities tractus diffundit apertos, nec tumulus crescit nec caua uallis hiat, sed nostros montis, quorum iuga celsa putantur, per bis s.e.x ulnas imminet ille locus.

hic Solis nemus est et consitus arbore multa lucus perpetuae frondis honore uirens.

c.u.m Phaethonteis flagra.s.set ab ignibus axis, ille locus flammis inuiolatus erat; et c.u.m diluuium mersisset fluctibus...o...b..m Deucalioneas exsuperauit aquas.

non huc exsangues Morbi, non aegra Senectus nec Mors crudelis nec Metus asper adest, nec Scelus infandum nec opum uesana Cupido aut Sitis aut ardens caedis amore Furor; Luctus acerbus abest et Egestas obsita pannis et Curae insomnes et uiolenta Fames.

non ibi tempestas nec uis furit horrida uenti nec gelido terram rore pruina tegit; nulla super campos tendit sua uellera nubes nec cadit ex alto turbidus umor aquae.

est fons in medio, quem uiuum nomine dic.u.n.t, perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis; qui semel erumpens per singula tempora mensum duodecies undis inrigat omne nemus.

hic genus arboreum procero stipite surgens non lapsura solo mitia poma gerit.

hoc nemus, hos lucos auis incolit unica Phoenix, unica si uiuit morte refecta sua.

paret et obsequitur Phoebo ueneranda satelles: hoc Natura parens munus habere dedit.

lutea c.u.m primum surgens Aurora rubescit, c.u.m primum rosea sidera luce fugat, ter quater illa pias inmergit corpus in undas, ter quater e uiuo gurgite libat aquam.

tollitur ac summo considit in arboris altae uertice, quae totum despicit una nemus, et conuersa nouos Phoebi nascentis ad ortus exspectat radios et iubar exoriens.

atque ubi Sol pepulit fulgentis limina portae et primi emicuit luminis aura leuis, incipit illa sacri modulamina fundere cantus et mira lucem uoce ciere nouam; quam nec aedoniae uoces nec tibia possit musica Cirrhaeis adsimulare modis, et neque olor moriens imitari posse putetur nec Cylleneae fila canora lyrae.

postquam Phoebus equos in aperta effudit Olympi atque orbem totum protulit usque means, illa ter alarum repet.i.to uerbere plaudit igniferumque caput ter uenerata silet.

atque eadem celeris etiam discriminat horas innarrabilibus nocte dieque sonis, antistes luci nemorumque uerenda sacerdos et sola arcanis conscia, Phoebe, tuis.

quae postquam uitae iam mille peregerit annos ac si reddiderint tempora longa grauem, ut reparet lapsum spatiis uergentibus aeuum, adsuetum nemoris dulce cubile fugit; c.u.mque renascendi studio loca sancta reliquit, tunc pet.i.t hunc orbem, mors ubi regna tenet.

derigit in Syriam celeris longaeua uolatus, Phoenicen nomen cui dedit ipsa uetus, secretosque pet.i.t deserta per auia lucos, sicubi per saltus silua remota latet.

tum legit aerio sublimem uertice palmam, quae Graium Phoenix ex aue nomen habet, in quam nulla nocens animans prorepere possit, lubricus aut serpens aut auis ulla rapax.

tum uentos claudit pendentibus Aeolus antris, ne uiolent flabris aera purpureum, neu concreta noto nubes per inania caeli submoueat radios solis et obsit aui.

construit inde sibi seu nidum siue sepulcrum: nam perit ut uiuat, se tamen ipsa creat.

colligit hinc sucos et odores diuite silua, quos legit a.s.syrius, quos opulentus Araps, quos aut Pygmaeae gentes aut India carpit aut molli generat terra Sabaea sinu.

cinnamon hic auramque procul spirantis amomi congerit et mixto balsama c.u.m polio.

non casiae mitis nec olens suffimen acanthi nec turis lacrimae guttaque pinguis abest.

his addit teneras nardi p.u.b.entis aristas et sociat myrrae uim, Nabathaea, tuae.

protinus instructo corpus mutabile nido uitalique toro membra uieta locat.

ore dehinc sucos membris circ.u.mque supraque inicit exsequiis inmoritura suis.

tunc inter uarios animam commendat odores, depositi tanti nec timet illa fidem.

interea corpus genitali morte peremptum aestuat, et flammam parturit ipse calor, aetherioque procul de lumine concipit ignem, flagrat et ambustum soluitur in cineres.

quos uelut in ma.s.sam generans in morte coactos conflat; et effectum seminis instar habet.

complerit mensum si fetus tempora certa, sese oui teretis colligit in speciem; hinc animal primum sine membris fertur oriri, sed fertur uermi lacteus esse color: ac uelut agrestes, c.u.m filo ad saxa tenentur, mutari tineae papilione solent: inde reformatur quali fuit ante figura et Phoenix ruptis pullulat exuuiis.

non illi cibus est nostro concessus in orbe nec cuiquam inplumem pascere cura subest; ambrosios libat caelesti nectare rores, stellifero tenues qui cecidere polo.

hos legit, his alitur mediis in odoribus ales, donec maturam proferat effigiem.

ast ubi primaeua coepit florere iuuenta, euolat ad patrias iam reditura domus.

ante tamen, proprio quicquid de corpore restat, ossaque uel cineres exuuiasque suas unguine balsameo myrraque et ture soluto condit et in formam conglobat ore pio.

quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem inque ara residens ponit in aede sacra.

mirandam sese praestat praebetque uerendam: tantus aui decor est, tantus abundat honor.

praecipuus color est, quali sunt sidera caeli, praecoqua uel qualis Punica grana tegit: qualis inest foliis, quae fert agreste papauer, c.u.m pandit uestes Flora rubente solo.

hoc humeri pectusque decens uelamine fulgent, hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent; caudaque porrigitur fuluo distincta metallo, in cuius maculis purpura mixta rubet; aura auri pennas insignit, desuper Iris pingere ceu nubis splendida rore solet; albicat insignis mixto uiridante smaragdo et puro cornu gemmea cuspis hiat; ingentis oculos credas geminos hyacinthos, quorum de medio lucida flamma micat; arquata est rutilo capiti radiata corona Phoebei referens uerticis alta decus; crura tegunt squamae Tyrio depicta ueneno, ast unguis roseo tinguit honore color.

effigies inter pauonis mixta figuram cernitur et pictam Phasidis inter auem.

magnitiem, terris Arab.u.m quae gignitur, ales uix aequare potest, seu fera seu sit auis.

non tamen est tarda, ut uolucres quae corpore magno incessus pigros per graue pondus habent, sed leuis ac uelox, regali plena decore; talis in aspectu se tenet usque hominum.

huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus et raram uolucrem turba salutat ouans.

protinus exsculpunt sacrato in marmore formam et t.i.tulo signant remque diemque nouo.

contrahit in coetum sese genus omne uolantum, nec praedae memor est ulla nec ulla metus.

alituum stipata choro uolat illa per altum turbaque prosequitur munere laeta pio.

sed postquam puri peruenit ad aetheris auras, mox redit; illa suis conditur inde locis.

o fortunatae sortis finisque uolucrem, cui de se nasci praest.i.tit ipse deus!

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 55 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1060 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.