LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 52

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

DIFFICILIS facilis, iucundus acerbus es idem: nec tec.u.m possum uiuere nec sine te.

_280. Saturnalia_

VNCTIS falciferi senis diebus, regnator quibus imperat fritillus, uersu ludere non laborioso permittis, puto, pileata Roma.

risisti; licet ergo, nec uetamur.

pallentes procul hinc abite curae; quidquid uenerit obuium, loquamur morosa sine cogitatione.

misce dimidios, puer, trientis, quales Pythagoras dabat Neroni; misce, Dindyme, sed frequentiores.

possum nihil ego sobrius; bibenti succurrent mihi quindecim poetae.

da nunc basia, sed Catulliana: quae si tot fuerint quot ille dixit, donabo tibi pa.s.serem Catulli.

_281. To the Rhine to send Trajan safe home_

NYMPHARVM pater amniumque, Rhene, quic.u.mque Odrysias bibunt pruinas, sic semper liquidis fruaris undis, nec te barbara contumeliosi calcatum rota conterat bubulci; sic et cornibus aureis receptis et Roma.n.u.s eas utraque ripa: Traianum populis suis et urbi, Tibris te dominus rogat, remittas.

_282. A purer Sappho_

OMNES Sulpiciam legant puellae, uni quae cupiunt uiro placere; omnes Sulpiciam legant mariti, uni qui cupiunt placere nuptae.

non haec Colchidos a.s.serit furorem, diri prandia nec refert Thyestae; Scyllam, Byblida nec fuisse credit, sed castos docet et probos amores, lusus, delicias facetiasque.

cuius carmina qui bene aestimarit, nullam dixerit esse nequiorem, nullam dixerit esse sanctiorem.

talis Egeriae iocos fuisse udo crediderim Numae sub antro.

hac condiscipula uel hac magistra esses doctior et pudica, Sappho: sed tec.u.m pariter simulque uisam durus Sulpiciam Phaon amaret.

frustra: namque ea nec Tonantis uxor, nec Bacchi, nec Apollinis puella erepto sibi uiueret Caleno.

_283. Posthumous Fame_

EDE tuos tandem populo, Faustine, libellos et cultum docto pectore profer opus, quod nec Cecropiae d.a.m.nent Pandionis arces nec sileant nostri praetereantque senes.

ante foris stantem dubitas admittere Famam teque piget curae praemia ferre tuae?

post te uicturae per te quoque uiuere chartae incipiant: cineri gloria sera uenit.

_284. Contemporary Fame_

_i_

HIC est quem legis ille, quem requiris, toto notus in orbe Martialis argutis epigrammaton libellis: cui, lector studiose, quod dedisti uiuenti decus atque sentienti rari post cineres habent poetae.

_ii_

Vndenis pedibusque syllabisque et multo sale, nec tamen proteruo, notus gentibus ille Martialis et notus populis--quid inuidetis?-- non sum Andraemone notior caballo.

_285. Valedictory_

OHE iam satis est, ohe libelle, iam peruenimus usque ad umbilicos.

tu procedere adhuc et ire quaeris, nec summa potes in scheda teneri, sic tamquam tibi res peracta non sit, quae prima quoque pagina peracta est.

iam lector queriturque deficitque, iam librarius hoc et ipse dicit 'ohe iam satis est, ohe libelle.'

ANONYMOUS

circa 90 A.D.

_286. Epitaphs_

_i_

_Nepos_

QVVM praematura raptum mihi morte Nepotem flerem Parcarum putria fila querens et gemerem tristi d.a.m.natam sorte iuuentam uersaretque nouus uiscera tota dolor, me desolatum, me desertum ac spoliatum clamarem largis saxa mouens lacrimis, exacta prope nocte suos quum Lucifer ignis spargeret et uolucri roscidus iret equo, uidi sidereo radiantem lumine formam aethere delabi. non fuit illa quies, sed uerus iuueni color et sonus, at status ipse maior erat nota corporis effigie.

ardentis oculorum orbes umerosque nitentis ostendens roseo reddidit ore sonos: 'adfinis memorande, quid o me ad sidera caeli ablatum quereris? desine flere deum, ne pietas ignara superna sede receptum lugeat et laedat numina trist.i.tia.

non ego Tartareas penetrabo tristis ad undas, non Acheronteis transuehar umbra uadis, non ego caeruleam remo pulsabo carinam nec te terribilem fronte timebo, Charon, nec Minos mihi iura dabit grandaeuus et atris non errabo locis nec cohibebor aquis.

surge, refer matri ne me noctisque diesque defleat ut maerens Attica mater Ityn.

nam me sancta Venus sedis non nosse silentum iussit et in caeli lucida templa tulit.'

erigor et gelidos horror perfuderat artus, spirabat suaui tinctus odore locus.

die Nepos, seu tu turba stipatus Amorum laetus Adoneis lusibus insereris, seu grege Pieridum gaudes seu Palladis arte, omnis caelicolum te chorus excipiet; si libeat thyrsum grauidis aptare corymbis et uelare comam palmite, Liber eris: pascere si crinem et lauro redimire manuque arc.u.m c.u.m pharetra sumere, Phoebus eris.

indueris teretes manicas, Phrygium decus, Attis non unus Cybeles pectore uiuet amor.

si spumantis equi libeat quatere ora lupatis, Cyllare, formosi membra uehes equitis.

sed quic.u.mque deus, quic.u.mque uocaberis heros, sit soror et mater, sit puer incolumis.

haec dona unguentis et sunt potiora corollis, quae non tempus edax, non rapit ipse rogus.

_ii_

_Tib. Claudius Esquilina Tiberinus_

Tu quic.u.mque mei ueheris prope limina busti, supprime festinum quaeso uiator iter.

perlege, sic numquam doleas pro funere acerbo: inuenies t.i.tulo nomina fixa meo.

Roma mihi patria est, media de plebe parentes.

uita fuit nullis tunc uiolata malis.

gratus eram populo quondam notusque fauore, nunc sum defleti parua fauilla rogi.

quis bona non hilari uidit conuiuia uoltu adque meos mec.u.m peruigilare locos?

quondam ego Pierio uatum monimenta canore doctus cycneis enumerare modis, doctus Maeonio spirantia carmina uersu dicere, Caesareo carmina nota foro: nunc amor et nomen superest de corpore toto, quod spargit lacrimis maestus uterque parens.

serta mihi floresque nouos, mea gaudia, ponunt: fusus in Elysia sic ego ualle moror.

quod meat in stellis Delphin, quod Pegasus ales, tot mea natalis fata dedere mihi.

P. AELIVS HADRIANVS IMPERATOR

76-138 A.D.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 52 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1213 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.