LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 27

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postis non pudet et rixas inseruisse iuuat.

hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, ite procul, cupidis uulnera ferte uiris, ferte et opes: ego composito securus aceruo dites despiciam despiciamque famem.

_155. Lines Written in Sickness at Corcyra_

IBITIS Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei!

me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas auidas Mors modo nigra ma.n.u.s.

abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, a.s.syrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam quae, me c.u.m mitteret urbe, dicitur ante omnis consuluisse deos.

illa sacras pueri sortis ter sustulit: illi rettulit e trinis omnia certa puer.

cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam quin fleret nostras respiceretque uias.

ipse ego solator, c.u.m iam mandata dedissem, quaerebam tardas anxius usque moras.

aut ego sum causatus auis aut omina dira Saturniue sacram me tenuisse diem.

o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem!

audeat inuito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo.

quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu, quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari te, memini, et puro secubuisse toro?

nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis), ut mea uotiuas persoluens Delia uoces ante sacras lino tecta fores sedeat, bisque die resoluta comas tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia.

at mihi contingat patrios celebrare Penatis reddereque antiquo menstrua tura Lari.

quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta uias!

nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum uentis praebueratque sinum, nec uagus ignotis repetens compendia terris presserat externa nauita merce ratem.

illo non ualidus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arua, lapis.

ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obuia securis ubera lactis oues.

non acies, non ira fuit, non tela nec ensem immiti saeuus duxerat arte faber.

nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente uiae.

parce, pater. timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos impia uerba deos.

quod si fatalis iam nunc expleuimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis: HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS, MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI.

sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.

hic ch.o.r.eae cantusque uigent, pa.s.simque uagantes dulce sonant tenui gutture carmen aues; fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis; ac iuuenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet amor.

illic est, cuic.u.mque rapax Mors uenit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma.

at scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circ.u.m flumina nigra sonant: Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis saeuit et huc illuc impia turba fugit; tum niger in porta per centum Cerberus ora stridet et aeratas excubat ante fores.

illic Iunonem temptare Ixionis ausi uersantur celeri noxia membra rota; porrectusque nouem t.i.tyos per iugera terrae adsiduas atro uiscere pascit auis.

Tantalus est illic, et circ.u.m stagna: sed acrem iam iam poturi deserit unda sitim; et Danai proles, Veneris quod numina laesit, in caua Lethaeas dolia portat aquas.

illic sit quic.u.mque meos uiolauit amores, optauit lentas et mihi militias.

at tu casta precor maneas, sanctique pudoris adsideat custos sedula semper a.n.u.s.

haec tibi fabellas referat positaque lucerna deducat plena stamina longa colu; at circa grauibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus.

tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante, sed uidear caelo missus adesse tibi.

tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos, obuia nudato, Delia, curre pede.

hoc precor, hunc illum n.o.bis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.

_156. A Shattered Dream of Love_

ASPER eram et bene discidium me ferre loquebar: at mihi nunc longe gloria fortis abest.

namque agor ut per plana citus sola uerbere turben quem celer adsueta uersat ab arte puer.

ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam magnific.u.m post haec: horrida uerba doma.

parce tamen, per te furtiui foedera lecti, per uenerem quaeso compositumque caput.

ille ego c.u.m tristi morbo defessa iaceres te dicor uotis eripuisse neci: ipseque te circ.u.m l.u.s.traui sulpure puro, carmine c.u.m magico praecinuisset a.n.u.s; ipse procuraui ne possent saeua nocere somnia, ter sancta deueneranda mola; ipse ego uelatus filo tunicisque solutis uota nouem Triuiae nocte silente dedi.

omnia persolui: fruitur nunc alter amore, et precibus felix ut.i.tur ille meis.

at mihi felicem uitam, si salua fuisses, fingebam demens et renuente deo: 'rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, area dum messis sole calente teret, aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas pressaque ueloci candida musta pede.

consuescet numerare pecus; consuescet amantis garrulus in dominae ludere uerna sinu.

illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam, pro segete spicas, pro grege ferre dapem.

illa regat cunctos, illi sint omnia curae: at iuuet in tota me nihil esse domo.

huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma Delia selectis detrahat arboribus: et, tantum uenerata uirum, bene edulia curet, huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.'

haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque iactat odoratos uota per Armenios.

saepe ego temptaui curas depellere uino: at dolor in lacrimas uerterat omne merum.

saepe aliam tenui: sed iam c.u.m gaudia adirem, admonuit dominae deseruitque Venus.

tunc me discedens deuotum femina dixit, a pudet, et narrat scire nefanda meam.

non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis deuouet et flauis nostra puella comis.

talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam uecta est frenato caerula pisce Thetis.

haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator uenit in exitium callida lena meum.

sanguineas edat illa dapes atque ore cruento tristia c.u.m multo pocula felle bibat: hanc uolitent animae circ.u.m sua fata querentes semper, et e tectis strix uiolenta canat: ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris quaerat et a saeuis ossa relicta lupis; currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, post agat e triuiis aspera turba canum.

eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti, saeuit et iniusta lege relicta Venus.

at tu quam primum sagae praecepta rapacis desere: num donis uincitur omnis amor?

pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit primus et in tenero fixus erit latere; pauper in angusto fidus comes agmine turbae subicietque ma.n.u.s efficietque uiam: pauper ad occultos furtim deducet amicos uinclaque de niueo detrahet ipse pede.

heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit ianua sed plena est percutienda manu.

at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto: uersatur celeri Fors leuis...o...b.. rotae.

non frustra quidam iam nunc in limine perstat sedulus ac crebro prospicit ac refugit et simulat transire domum, mox deinde recurrit solus et ante ipsas exscreat usque fores.

nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso, dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.

_157. The Blessings of Peace_

QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis?

quam ferus et uere ferreus ille fuit!

tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum breuior dirae mortis aperta uia est.

an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?

diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, f.a.ginus astabat c.u.m scyphus ante dapes.

non arces, non uallus erat, somnumque petebat securus uarias dux gregis inter ouis.

tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam.

nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere.

sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, cursarem uestros c.u.m tener ante pedes.

neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: sic ueteris sedis incoluistis aui.

tunc melius tenuere fidem, c.u.m paupere cultu stabat in exigua ligneus aede deus.

hic placatus erat, seu quis libauerat uuam seu dederat sanctae spicea serta comae: atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat postque comes purum filia parua fauum.

stat uobis (aerata, Lares, depellite tela) hostia de plena rustica porcus hara.

hanc pura c.u.m ueste sequar myrtoque canistra uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.

sic placeam uobis: alius sit fortis in armis, sternat et aduersos Marte fauente duces, ut mihi potanti possit sua dicere facta miles et in mensa pingere castra mero.

quis furor est atram bellis accersere Mortem?

imminet et tacito clam uenit illa pede.

non seges est infra, non uinea culta, sed audax Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae: illic percussisque genis ustoque capillo errat ad obscuros pallida turba lacus.

quin potius laudandus hic est quem prole parata occupat in parua pigra senecta casa!

ipse suas sectatur ouis, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam.

sic ego sim, liceatque caput candescere canis temporis et prisci facta referre senem.

interea pax arua colat. pax candida primum duxit araturos sub iuga curua boues: pax aluit uitis et sucos condidit uuae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens uomerque nitent, at tristia duri militis in tenebris occupat arma situs.

rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse, uxorem plaustro progeniemque domum.

sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos femina, perfractas conqueriturque fores; flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse flet sibi dementes tam ualuisse ma.n.u.s.

at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, inter et iratum lentus utrumque sedet.

a lapis est ferrumque, suam quic.u.mque puellam uerberat: e caelo deripit ille deos.

sit satis e membris tenuem rescindere uestem, sit satis ornatus dissoluisse comae, sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus quo tenera irato flere puella potest.

sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 27 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 744 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.