LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 20

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

QVEM tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine uideris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equos inpiger

curru ducet Achaico uictorem, neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio: sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, et sp.i.s.sae nemorum comae fingent Aeolio carmine n.o.bilem.

Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis uatum ponere me choros, et iam dente minus mordeor inuido.

o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praterenuntium Romanae fidicen lyrae: quod spiro et placeo, si placeo, tuom est.

_121. Song Makes Immortal_

NE forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante uolgatas per artis uerba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichoriue graues Camenae:

nec siquid olim lusit Anacreon deleuit aetas; spirat adhuc amor uiuuntque conmissi calores Aeoliae fidibus puellae.

non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum uestibus illitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena,

primusue Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios uexata; non pugnauit ingens Idomeneus Sthenelusue solus

dicenda Musis proelia; non ferox Hector uel acer Deiphobus grauis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus.

uixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia uate sacro.

paulum sepultae distat inertiae celata uirtus--non ego te meis chartis inornatum sileri totue tuos patiar labores

impune, Lolli, carpere liuidas obliuiones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus,

uindex auarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus

iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium uoltu, per obstantis cateruas explicuit sua uictor arma.

non possidentem multa uocaueris recte beatum: rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.

_122. Spring: An Invitation to Vergil_

IAM ueris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluuii strepunt hiberna niue turgidi.

nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix auis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines.

dic.u.n.t in tenero gramine pinguium custodes ouium carmina fistula, delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili: sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuuenum n.o.bilium cliens, nardo uina merebere.

nardi paruos onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare nouas largus amaraque curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, c.u.m tua uelox merce ueni: non ego te meis inmunem meditor tinguere poculis, plena diues ut in domo.

uerum pone moras et studium lucri, nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stult.i.tiam consiliis breuem: dulce est desipere in loco.

_123. Winter_

VIDES ut alta stet niue candidum Soracte nec iam sustineant onus siluae laborantes geluque flumina const.i.terint acuto?

dissolue frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.

permitte diuis cetera, qui simul strauere uentos aequore feruido deproeliantis, nec cupressi nec ueteres agitantur orni.

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et quem Fors dierum c.u.mque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne, puer, neque tu ch.o.r.eas,

donec uirenti canities abest morosa. nunc et campus et areae lenesque sub noctem susurri conposita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male pertinaci.

_124. To Venus_

O VENVS regina Cnidi Paphique, sperne dilectam Cyp.r.o.n et uocantis ture te multo Glycerae decoram transfer in aedem.

feruidus tec.u.m puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te luuentas Mercuriusque.

_125. 'What slender youth...'_

QVIS multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro?

cui flauam religas comam

simplex munditiis? heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora uentis emirabitur insolens,

qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper uacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis. miseri, quibus

intemptata nites. me tabula sacer uotiua paries indicat uuida suspendisse potenti uestimenta maris deo.

_126. Amoris Integratio_

'DONEC gratus eram tibi nec quisquam potior bracchia candidae ceruici iuuenis dabat, Persarum uigui rege beatior.'

'donec non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis, Romana uigui clarior Ilia.'

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 20 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 800 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.