Latin for Beginners - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
[Footnote 6: [Footnote 7: [Footnote 8: [Footnote 9: [Footnote 10: [Footnote 11: [Footnote 12: [Footnote 13: [Footnote 14: [Footnote 15: >, _for, in place of_.] [Footnote 16: [Footnote 17: >. What case is used with this verb?] [Ill.u.s.tration: VINEA] LXXIII. THE STORMING OF A CITY Publius pluris dies in Germania moratus[1] in Galliam rediit, et ad Caesaris castra se contulit. Ille quia moleste ferebat Gallos[2] eius regionis obsides dare recusavisse et exercitui frumentum praebere noluisse, const.i.tuit eis[3] bellum inferre. Agris vastatis, vicis incensis, pervenit ad oppidum validissimum quod et natura et arte munitum erat. Cingebatur muro viginti quinque pedes[4] alto. A lateribus duositum, praerupto fastigio ad planitiem vergegat; a quarto tantum[5] latere aditus erat facilis. Hoc oppidum oppugnare, [6]c.u.m opus esset difficillimum, tamen const.i.tuit Caesar. Et castris munitis Publio negotium dedit ut res [7]ad oppugnandum necessarias pararet. Romanorum autem oppugnatio est haec.[8] Primum turres aedificantur quibus milites in summum murum evadere possint[9]; vineae[10] fiunt quibus tecti milites ad murum succedant; plutei[11] parantur post quos milites tormenta[12] administrent; sunt quoque arietes qui murum et portas discutiant. His omnibus rebus comparatis, deinde [13]agger ab ea parte ubi aditus est facillimus exstruitur et c.u.m vineis ad ipsum oppidum agitur. Tum turris in aggere promovetur; arietibus qui sub vineis conlocati erant murus et portae discutiuntur; ballistis, catapultis, reliquisque tormentis lapides et tela in oppidum coniciuntur. Postremo c.u.m iam turris et agger alt.i.tudinem muri adaequant et arietes moenia perfregerunt,[14] signo dato milites inruunt et oppidum expugnant. [Footnote 1: [Footnote 2: [Footnote 3: [Footnote 4: >, --501.21.] [Footnote 5: [Footnote 6: [Footnote 7: [Footnote 8: [Footnote 9: >, subjv. of purpose. Three similar constructions follow.] [Footnote 10: [Footnote 11: >, large screens or s.h.i.+elds with small wheels attached to them. These were used to protect besiegers while moving up to a city or while serving the engines of war.] [Footnote 12: [Footnote 13: The [Footnote 14: >, from >.] [Ill.u.s.tration: BALLISTA] [Ill.u.s.tration: TURRES, ARIETES, VINEA] LXXIV. THE CITY IS TAKEN THE CAPTIVES ARE QUESTIONED Omnibus rebus necessariis ad oppugnandum a Publio comparatis, deliberatur in concilio quod consilium [1]oppidi expugnandi ineant.[2] Tum unus[3] ex centurionibus, vir rei militaris peritissimus, "Ego suadeo," inquit, "ut ab ea parte, ubi aditus sit[5] facillimus, aggerem exstruamus[4] et turrim promoveamus[6] atque ariete admoto simul murum discutere conemur.[5]" [6]Hoc consilium c.u.m omnibus placeret, Caesar concilium dimisit. Deinde milites hortatus ut priores victorias memoria[7] tenerent, iussit aggerem exstrui, turrim et arietem admoveri. Neque oppidanis[8] consilium defuit. Alii ignem et omne genus telorum de muro in turrim coniecerunt, alii ingentia saxa in vineas et arietem devolverunt. Diu utrimque acerrime pugnatum est. Ne vulnerati quidem pedem rettulerunt. Tandem, [9]de tertia vigilia, Publius, quem Caesar illi operi[10] praefecerat, nuntiavit partem[11] muri ictibus arietis labefactam concidisse. Qua re audita Caesar signum dat; milites inruunt et magna c.u.m caede hostium oppidum capiunt. Postridie eius diei, hoc oppido expugnato, [12]captivorum qui n.o.bilissimi sunt ad imperatorem ante praetorium[13] adduc.u.n.tur. Ipse, lorica aurata et paludamento purpureo insignis, captivos per interpretem in hunc modum interrogat:[14] Vos qui estis[15]? INTERPRES. Rogat imperator qui sitis. CAPTIVI. Filii regis sumus. INTERPRES. Dic.u.n.t se filios esse regis. IMPERATOR. Cur mihi tantas iniurias intulistis? INTERPRES. Rogat cur sibi tantas iniurias intuleritis. CAPTIVI. Iniurias ei non intulimus sed pro patria bellum gessimus. Semper voluimus Romanis esse amici, sed Romani sine causa nos domo patriaque expellere conati sunt. INTERPRES. [16]Negant se iniurias tibi intulisse, sed pro patria bellum gessisse. [17]Semper se voluisse amicos Romanis esse, sed Romanos sine causa se domo patriaque expellere conatos esse. IMPERATOR. [18]Manebitisne in reliquum tempus in fide, hac rebellione condonata? Tum vero captivi multis c.u.m lacrimis iuraverunt se in fide mansuros esse, et Caesar eos incolumis domum dimisit. [Footnote 1: [Footnote 2: [Footnote 3: