Selections from Viri Romae - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
tulit ut ager Campa.n.u.s plebi divideretur. Cui legi c.u.m senatus repugnaret, rem ad populum detulit. Bibulus conlega in Forum venit, ut legi obsisteret, sed tanta in eum commota est seditio, ut in caput eius cophinus stercore plenus effunderetur fascesque ei {60} frangerentur atque adeo ipse armis Foro expelleretur. Qua re c.u.m Bibulus per reliquum anni tempus domo abditus Curia abstineret, unus ex eo tempore Caesar omnia in re publica ad arbitrium administrabat, ut nonnulli urbanorum, si[1] quid testandi gratia signarent, per ioc.u.m non, ut mos erat, 'consulibus[2] Caesare et {65} Bibulo' actum[3] scriberent, sed 'Iulio et Caesare,' unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.
Functus[4] consulatu Caesar Galliam provinciam accepit. Gessit autem novem[5] annis, quibus[5] in imperio fuit, haec fere: Galliam in provinciae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum {70} incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus maximis adfecit cladibus. Aggressus est Britannos, ignotos antea, superatisque[6] pecunias et obsides imperavit. Hic[7] c.u.m[8] multa Romanorum militum insignia narrantur, tum[8] illud[9] egregium ipsius Caesaris, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem proelium rest.i.tuit. Idem alio {76} proelio legionis aquiliferum ineundae fugae causa iam[10] conversum faucibus comprehensum[11] in contrariam partem detraxit dextramque [[90]]
ad hostem tendens "Quorsum tu" inquit "abis? Illic sunt, c.u.m quibus dimicamus." Qua adhortatione omnium legionum {80} trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.
[Sidenote: B.C. 53.]
[Sidenote: B.C. 49.]
Interfecto interea apud Parthos Cra.s.so et defuncta Iulia, Caesaris filia, quae, nupta Pompeio, generi socerique concordiam tenebat,[1] statim aemulatio erupit. Iam pridem Pompeio suspectae[2] Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis, {85} nec hic[3] ferebat parem, nec ille[3] superiorem. Itaque c.u.m Caesar in Gallia detineretur, et, ne imperfecto bello discederet, postula.s.set ut sibi liceret, quamvis absenti,[4] alterum consulatum petere, a senatu, suadentibus Pompeio eiusque amicis, negatum ei est. Hanc iniuriam acceptam vindicaturus[5] in Italiam rediit et {90} bellandum[6] ratus c.u.m exercitu Rubiconem flumen, qui[7]
provinciae eius finis erat, transiit. Hoc ad flumen paulum const.i.tisse fertur ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos, "Etiamnunc" inquit "regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt." Postremo autem {95} "Iacta alea esto!" exclamans exercitum traici iussit plurimisque urbibus occupatis Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant.
Qui c.u.m inde in Epirum traiecissent, Caesar, eos secutus a {99} Brundisio, Dyrrachium inter[8] oppositas cla.s.ses gravissima hieme transmisit; copiisque[9] quas subsequi iusserat diutius cessantibus, c.u.m ad eas arcessendas frustra misisset, mirae audaciae facinus [[91]]
edidit. Morae enim impatiens castris noctu egreditur, clam naviculam conscendit, obvoluto capite, ne agnosceretur, et quamquam mare saeva tempestate intumescebat, in altum tamen protinus {105} dirigi navigium iubet et, gubernatore trepidante, "Quid times?"
inquit "Caesarem vehis!" neque prius[1] gubernatorem cedere adversae tempestati pa.s.sus est, quam[1] paene obrutus esset[1]
fluctibus.
[Sidenote: B.C. 48.]
Deinde Caesar in Epirum profectus Pompeium Pharsalico {110} proelio fudit, et fugientem persecutus, ut occisum cognovit, Ptolemaeo regi, Pompeii interfectori, a quo sibi quoque insidias tendi videret, bellum intulit; quo victo in Pontum transiit Pharnacemque, Mithridatis filium, rebellantem et {114} multiplici successu[2] praeferocem intra[3] quintum ab adventu diem, quattuor, quibus[4] in conspectum venit, horis[4] una profligavit acie, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicatio est Caesaris ante victum hostem esse quam visum.[5] Pontico[6] postea triumpho trium verborum praetulit t.i.tulum: "Veni, vidi, vici." Deinde {120} Scipionem[7] et Iubam, Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit.[8]
Victorem Africani belli Gaium Caesarem gravius excepit Hispaniense, quod Cn. Pompeius, Magni[9] filius, adulescens fortissimus, ingens ac terribile conflaverat, undique ad eum auxiliis[10] {125} paterni nominis magnitudinem sequentium[11] ex toto orbe confluentibus.
[[92]]
Sua[1] Caesarem in Hispaniam comitata fortuna est: sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut, plus[2] quam dubio Marte, descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem increpans fortunam, quod se in {130} eum serva.s.set exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum; proinde viderent,[3] quem[4] et quo loco imperatorem deserturi essent. Verecundia magis quam virtute acies rest.i.tuta est.
Cn. Pompeius victus et interemptus est. Caesar, omnium victor, regressus in urbem omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit et quinquies triumphavit. {136}
Bellis civilibus confectis, conversus iam ad ordinandum rei publicae statum fastos[5] correxit annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum s.e.xaginta quinque dierum esset et, intercalario[5] mense sublato, unus dies quarto quoque[6] anno intercalaretur. Ius laboriosissime ac severissime dixit. {141} Repetundarum[7] convictos etiam ordine senatorio movit. Peregrinarum mercium portoria inst.i.tuit: legem[8] praecipue sumptuariam exercuit.
De ornanda instruendaque urbe, item de tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: imprimis ius {145} civile ad certum modum redigere[9] atque ex immensa legum copia [[93]]
optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas et Latinas, quas[1] maximas posset, publicare; siccare Pomptinas paludes: viam munire a Mari Supero per Apennini dorsum ad Tiberim usque: Dacos, qui se in Pontum effuderant, {150} coercere: mox Parthis bellum inferre per Armeniam.
Haec et alia agentem et meditantem mors praevenit. Dictator enim in perpetuum creatus agere insolentius coepit: senatum ad se venientem sedens excepit et quendam, ut adsurgeret monentem, {154} irato vultu respexit. c.u.m Antonius,[2] Caesaris in omnibus bellis comes et tunc consulatus conlega, capiti eius in sella aurea sedentis pro rostris diadema, insigne regium, imposuisset, id ita ab eo est repulsum, ut non offensus videretur. Quare coniuratum in eum est a[3] s.e.xaginta amplius viris, Ca.s.sio et Bruto ducibus {159} conspirationis, decretumque eum Idibus Martiis in senatu confodere.
[Sidenote: March 15, B.C. 44.]
Plurima indicia futuri periculi obtulerant dii immortales. Uxor Calpurnia, territa nocturno visu, ut Idibus Martiis domi subsisteret orabat et Spurinna haruspex praedixerat[4] ut proximos dies triginta quasi fatales caveret, quorum ultimus erat Idus Martiae.
Hoc igitur die Caesar Spurinnae "Ecquid scis" inquit "Idus {165} Martias iam venisse?" et is "Ecquid scis illas nondum praeterisse?"
Atque c.u.m Caesar eo die in senatum venisset, adsidentem conspirati specie[5] officii circ.u.msteterunt ilicoque unus, quasi aliquid rogaturus, propius accessit renuentique[6] ab[7] utroque umero togam apprehendit. Deinde clamantem "Ista quidem {170} vis est!" Casca, unus e coniuratis, adversum[8] vulnerat paulum [[94]]
infra iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Dein ut animadvert.i.t undique se strictis pugionibus peti,[1] toga caput obvolvit et ita tribus et viginti plagis confossus est. c.u.m {175} Marc.u.m Brutum, quem filii loco habebat in se inruentem vidisset, dixisse fertur: "Tu quoque, mi fili!"
[Ill.u.s.tration: THE DEATH OF CAESAR]
Illud inter omnes fere const.i.tit talem ei mortem paene ex sententia obtigisse.[2] Nam et quondam c.u.m apud Xenophontem legisset C?rum ultima valetudine manda.s.se quaedam de funere {180} suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque [[95]]
optaverat, et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. Percussorum autem neque triennio quisquam amplius supervixit neque sua[1] morte defunctus est. {185} d.a.m.nati omnes alius alio casu perierunt, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt.
Quo[2] rarior in regibus et principibus viris moderatio, hoc laudanda magis est. C. Iulius Caesar victoria civili[3] {190} clementissime usus est; c.u.m enim scrinia deprehendisset epistularum ad Pompeium missarum ab iis, qui[4] videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, legere noluit, sed combussit, ne[5]
forte in multos gravius consulendi loc.u.m darent. Cicero hanc {194} laudem eximiam Caesari tribuit, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias. Simultates omnes, occasione oblata, libens deposuit.
Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa eius adversum se epigrammata. Valerium Catullum, cuius[6] versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit cenae. C. Memmii suffragator in pet.i.tione consulatus fuit, etsi asperrimas fuisse eius in se {200} orationes sciebat.
Fuisse traditur excelsa statura,[7] ore[7] paulo[8] pleniore, nigris vegetisque oculis,[7] capite[7] calvo; quam calvitii deformitatem, quod saepe obtrectatorum iocis obnoxia erat, aegre ferebat. Ideo ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non alium {205} aut recepit aut usurpavit libentius quam ius laureae[9] perpetuo [[96]]
gestandae. Vini[1] parcissimum eum fuisse ne inimici quidem negaverunt. Verb.u.m Catonis est unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse. Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens; in agmine {210} nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol, seu imber erat. Longissimas vias incredibili celeritate conficiebat, ut[2] persaepe nuntios de se praeveniret: neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus traiciebat. {215}
[Footnotes: XXVII (pages 86-96)
86.8: See Vocab., _Iulius_.
86.9: ablative of source.
86.10: Cf. p. 73, n. 1.
86.11: i.e. Sulla.
86.12: #neque potuit#: '_but_ he was not able.'
86.13: _elabor_.
87.1: #quartanae# (sc. _febris_) #. . . laborabat#: 'he was suffering from intermittent fever.' #morbo# is abl. of cause.
87.2: #prope . . . noctes#: 'almost every night.'
87.3: #ne . . . evasit#: 'he barely, by giving money, escaped being surrendered to Sulla.' #ne . . . perduceretur# expresses the purpose of #data pecunia#.
87.4: Cf. p. xxiii, K 8.
87.5: = a rel. clause (cf. p. xxiv, L 1): 'who pleaded (for Caesar)'; lit., 'who sought to beg him off.'
87.6: For the subjunctive, see p. 63, n. 5. Sulla said: _Vincite, dummodo sciatis_, etc. Translate #proclama.s.se . . . scirent# thus: 'cried out (bidding them) have their way, but at the same time to (lit. provided they) realize.'
87.7: See H 587 (513, I): M 920: A 314: G 573: B 310.
87.8: 'oratory.'
87.9: _prope abesse_ = 'to be near by,' is a common idiom.
88.1: See Vocab., _Hispania_.
88.2: i.e. even in so insignificant a place.
88.3: = _quod avidus erat_.
88.4: #aliis rebus#: 'under other circ.u.mstances,' 'otherwise.' For the case, see p. 27, n. 3.
88.5: The subjunctive here = an imperative: see p. 31, n. 9. Note also that #colas# is an example of the indefinite or universal second person, since the command is addressed, not to any particular individual, but to any one and every one.
88.6: #ludos edidit#: 'he celebrated games.' On the magnificence of the games which the Aediles gave depended very largely their chance of promotion to the higher offices.
88.7: 'whereby'; abl. of means.
88.8: #sibi . . . sestertium#: with #millies# sc. _centena milia_, and take #sestertium# as gen. plural from _sestertius_, and dependent on _milia_. Translate: 'that he needed 100,000,000 sesterces,' i.e. about $4,000,000. See Vocab., _sestertius_.
88.9: #societatem . . . iunxit#: this combination is called 'The First Triumvirate.'
89.1: #si . . . signarent#: an instance of the iterative subjunctive (p. 45, n. 2) = 'whenever they affixed their seals as witnesses.'
89.2: #consulibus . . . Bibulo#: for this way of dating events, see XIV, 1.
89.3: Sc. _esse_.
89.4: #functus# (_fungor_) = _postquam functus est_.
89.5: Cf. p. xvii, C 2.
89.6: Sc. _eis_, as dat. of indirect object with #imperavit#.
Caesar's operations were confined to the southern portion of Great Britain.
89.7: = _Hoc tempore_, i.e. during this campaign. The language of this whole sentence is somewhat loose. The writer begins as if he were going to say: _Hic, c.u.m . . . narrantur, tum Caesarem ipsum egregium fecisse narrant_, but changes the construction at #tum#.
89.8: #c.u.m . . . tum#: cf. p. 67, n. 7.
89.9: #illud# is explained by the clause #quod . . . rest.i.tuit#.
The episode occurred in one of Caesar's Gallic campaigns, not, as here stated, in Britain. It is related in the second book of Caesar's _Gallic War_. Cf. also Longfellow's _Courts.h.i.+p of Miles Standish_, II.
89.10: #iam conversum# = _qui iam conversus erat_.
89.11: #comprehensum . . . detraxit# = _comprehendit et . . .
detraxit_.
90.1: 'preserved.'
90.2: Sc. _erant_; also _erat_ with #gravis#. Through the influence of #iam pridem# both verbs have the force of Eng.
pluperfects: H 535, 1 (469, 2): M 738: A 277, _b_: G 234: B 260, 4.
90.3: Point out the chiasmus (p. 21, n. 15) in #Caesaris . . .
superiorem#.
90.4: The law required a candidate to give notice of his candidacy in person at Rome within seventeen days of the election. Caesar desired to stand for the consuls.h.i.+p in 49 B.C.
90.5: Cf. p. xviii, E 5.
90.6: #bellandum# (sc. _esse_): an impersonal pa.s.sive: 'that war was necessary.'
90.7: #qui . . . erat#: this river also formed the boundary between Italy proper and Cisalpine Gaul; hence by crossing it Caesar put himself in a position of open hostility to the government.