LightNovesOnl.com

Helps to Latin Translation at Sight Part 73

Helps to Latin Translation at Sight - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

IV.

ME. Egon' dedi?

PE. Tu tu, istic, inquam! Vin' adferri noctuam Quae _tu tu_ usque dicat tibi? Nam nos iam defessi sumus.

PLAUTUS, _Men._ 553-6.

PROVERBIAL EXPRESSIONS.

I. Nam quae volumus et credimus libenter.

CAES. _B. Civ._ ii. 27.

II. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse.

CIC. _Phil._ xii. 5.

III. Dimidium facti qui coepit habet.

HOR. _Ep._ I. ii. 40.

IV. Nemo repente fuit turp.i.s.simus.

JUV. _Sat._ ii. 83.

V. Velut materiam igni praebentes.

LIVY, xxi. 10.

VI. Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

LUCR. ii. 79.

VII.

Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare: Hoc tantum possum dicere, non amo te.

MARTIAL, _Ep._ I. x.x.xii.

VIII.

quem di diligunt Adulescens moritur.

PLAUT. _Bacch._ I. ii. 36.

IX. Nullumst iam dictum, quod non sit dictum prius.

TERENCE, _Eun. Prol._ 41.

X. Quot homines tot sententiae: suus cuique mos.

TER. _Phormio_, II. iv. 14.

XI. Stultum facit fortuna, quem vult pedere.

PUB. SYRUS.

XII.

Vita brevis est, longa ars.

Vita, si scias uti, longa est.

SEN. _de Brevit. vitae_, i. 2.

XIII. Omne ignotum pro magnifico.

TAC. _Agric._ 30.

XIV. Divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbes.

VARRO, _de Re Rust._ iii. 1.

XV.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Quam tua te Fortuna sinet.

VERG. _Aen._ vi. 95.

XVI.

. . . . Sunt hic etiam sua praemia laudi; Sunt lacrimae rerum, et mentem mortalia tangunt.

VERG. _Aen._ i. 461-2.

CONSOLATIO.

'_Whom the G.o.ds love die young._'

A. Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar: at poterat sufficere solatio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes ingeni, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est, celerius occidere festinatam maturitatem: et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur.

Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas, et in utrac.u.mque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed haec spes adhuc: illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione, mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens, iamque _non_ [41]_noster_, ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas literas habuit!

QUINTILIAN, _Inst. Or._ VI. i. 9.

[Footnote 41: Cf. 'Invalidasque tibi tendens, heu _non tua_, palmas.'

VERG. _G._ iv. 498.]

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About Helps to Latin Translation at Sight Part 73 novel

You're reading Helps to Latin Translation at Sight by Author(s): Edmund Luce. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1684 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.