LightNovesOnl.com

Helps to Latin Translation at Sight Part 70

Helps to Latin Translation at Sight - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

TR. Sed tu, enunquam piscatorem vidisti, venefice, Vidulum piscem cep.i.s.se aut protulisse ullum in forum? 65 Non enim tu hic quidem occupabis omnes quaestus quos voles: Et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.

Vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus: Vel quod in mari non natumst neque habet squamas ne feras.

GR. Quid tu? nunquam audisti antehac vidulum esse piscem? TR. Scelus, 70 Nullus est. GR. Immost profecto: ego qui sum piscator scio.

Verum rare capitur: nullus minus saepe ad terram venit.

TR. Nil agis: dare verba speras mihi te posse, furcifer.

Quo colorest? GR. Hoc colore capiuntur pauxilluli: Sunt alii puniceo corio, magni autem, atque atri.

TR. Scio: 75 Tu hercle, opino, in vidulum piscem te convortes, nisi caves: Fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.

_Rudens_, IV. iii. 58-77.

TERENCE.

'_Humani nil a me alienum puto._'

(CHREMES--MENEDEMUS.)

A.

CH. Numquam tam mane egredior neque tam vesperi 15 Domum revortor, quin te in fundo conspicer Fodere aut arare aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus neque te respicis.

Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.

'Enim,' dices, 'quantum hic operis fiat poenitet.' 20 Quod in opere faciundo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas.

ME. Chremes, tantumne ab re tuast oti tibi, Aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?

CH. h.o.m.o sum: humani nil a me alienum puto. 25 Vel me monere hoc vel percontari puta: r.e.c.t.u.mst, ego ut faciam; non est, te ut deterream.

ME. Mihi sic est usus: tibi ut opus factost, face.

CH. An quoiquamst usus homini, se ut cruciet?

ME. Mihi. 30

CH. Siquid laborist, nollem: sed quid istuc malist?

Quaeso, quid de te tantum commeruisti?

ME. Eheu.

CH. Ne lacruma, atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam; Ne retice, ne verere, crede inquam mihi: Aut consolando aut consilio aut re iuvero. 34

_Hautont._ I. i. 15-34.

_Cicero on Terence._

B.

'Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti, Conversum expressumque Latina voce Menandrum In medium n.o.bis sedatis vocibus effers, Quiddam come loquens, atque omnia dulcia miscens.'

SUETON. _Vit. Ter._ p. 34.

_Terence defends his use of 'Contaminatio.'_[38]

C.

Nam quod rumores distulerunt malivoli Multas contamina.s.se Graecas, dum facit Paucas Latinas: factum id esse hic non negat, Neque se pigere et deinde facturum autumat.

Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi 20 Licere id facere quod illi fecerunt putat.

_Hautont._ Prol. 16-21.

[Footnote 38: _Contaminatio_ = the _blending_ of the parts of different comedies into one whole--e.g. the _Andria_ of Terence, an adaptation of Menander's _Andria_ and _Perinthia_.]

PLINY THE ELDER.

_The Song of the Nightingale._

A. Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave.

Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus, et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promitt.i.tur revocato, infuscatur ex inopinato interdum et sec.u.m ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus; breviterque omnia tam parvulis in faucibus quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, c.u.m in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam captu. Meditantur iuveniores versusque quos imitentur accipiunt: audit discipula intentione magna et reddit vicibusque reticent; intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio.

_Hist. Nat._ x. 81.

PLINY THE YOUNGER.

_A Corinthian Statuette._

B. Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modic.u.m quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui forta.s.se in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artific.u.m oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam tirunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non at haberem domi, verum ut in patria nostri celebri loco ponerem; ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum.

_Ep._ iii. 6.

METHODS OF WORK.

_Helps to Style._

A. Quaeris, quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graec.u.m: quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent transferentem fugere non possunt.

Intelligentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius.

Magna gratulatio, si non nulla tu; magnus pudor, si cuncta ille melius.

Licebit interdum et notissima eligere, et certare c.u.m electis. Poteris et, quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud et taedio plenum sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro, et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit.

PLINY THE YOUNGER, _Ep._ vii. 9 (sel.)

_Importance of Concentration._

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About Helps to Latin Translation at Sight Part 70 novel

You're reading Helps to Latin Translation at Sight by Author(s): Edmund Luce. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1553 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.