LightNovesOnl.com

Helps to Latin Translation at Sight Part 65

Helps to Latin Translation at Sight - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

STATIUS, _Silvae_, II. ii. 1-20, 42-53, 61-66.

SENECA.

_For those 'qui corporis cura mentem obruerunt.'_

A. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem, ac latera firmandi.

c.u.m tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam opimi bovis, nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes circ.u.mscribe corpus tuum, et animo loc.u.m laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae. Primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit, et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas animi impeditur. Accedunt pessimae notae, mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati: quibus ad votum dies est actus, si bene desudaverunt, si in loc.u.m eius quod effluxit, multum potionis altius ieiuno gutture regesserunt. Bibere et sudare, vita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua ratio habenda est. Cursus, et c.u.m aliquo pondere ma.n.u.s motae, et saltus, vel ille qui corpus in altum levat, vel ille qui in longum mitt.i.t, vel ille (ut ita dicam) saliaris, aut (ut contumeliosius dicam) fullonius.

Quodlibet ex his elige, usu fit facile. Neque ego te iubeo semper imminere libro, aut pugillaribus. Dandum et aliquod intervallum animo: ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.

SENECA, _Ep._ xv. 8.

'_They needs must die._'

B.

Incognitum istud facinus, ac dirum nefas A me quoque absit. Quod scelus miseri luent?

Scelus est Iason genitor, et maius scelus Medea mater. Occidant: non sunt mei.

Pereant? mei sunt. Crimine et culpa carent.

Sunt innocentes, fateor: et frater fuit.

Quid, anime, t.i.tubas? ora quid lacrimae rigant?

Variamque nunc huc ira nunc illuc amor Diducit? anceps aestus incertam rapit.

SENECA, _Medea_, 920.

CRITICISM OF POETS.

_An Estimate of early Roman Dramatists._

A.

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 50 Ut critici dic.u.n.t, leviter curare videtur, Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naevius in manibus non est et mentibus haeret Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.

Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert 55 Pacuvius docti famam senis, Accius alti, Dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

Hos ediscit et hos arto stipata theatro 60 Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

HOR. _Ep._ II. i. 50-62.

'_Terentio non similem dices quempiam._'

B.

Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander, Poneris, et merito, puri sermonis amator.

Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis, Comica ut aequato virtus polleret honore c.u.m Graecis neve hac despectus parte iaceres!

Unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti.

CAESAR, _ap._ SUETON. _vit. Ter._

_Ovid on his Contemporaries._

C.

Temporis illius colui fovique poetas, Quotque aderant vates, rebar adesse deos.

Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer. 44 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes, Iure sodalicio qui mihi iunctus erat.

Ponticus heroo, Ba.s.sus quoque clarus iambis Dulcia convictus membra fuere mei; 48 Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

Vergilium vidi tantum: nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. 52 Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui: Utque ego maiores, sic me coluere minores, Notaque non tarde facta Thalia mea est. 56

OVID, _Tr._ IV. x. 41-56.

Cf. OVID, _Am._ I. xv. 9-30; _Am._ III. ix. 38-68; _Rem. Am._ 65-388; QUINT. X. i. 85-90.

STORMS BY SEA AND LAND.

_Ovid describes a Storm at Sea._

A.

Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!

Iam iam tacturos sidera summa putes. 20 Quantae diducto subsidunt aequore valles!

Iam iam tacturas Tartara nigra putes.

Quoc.u.mque aspicio, nihil est nisi pontus et aer, Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. 24 Inter utrumque fremunt inmani murmure venti: Nescit, cui domino pareat, unda maris.

Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, Nunc Zephyrus sero vespere missus adest, 28 Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, Nunc Notus adversa proelia fronte gerit.

Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. 32

OVID, _Tr._ I. ii. 19-32.

_The pa.s.sing of Romulus._

B.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, Et gravis effusis decidet imber aquis.

Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether, Fit fuga, rex patriis astra petebat equis.

OVID, _Fast._ ii. 493-496. [Hallam II. 369-372]

_Thunder and Hail._

C.

interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimb.u.m occaecat nigror, Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit, Grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi existunt turbines, Fervit aestu pelagus.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About Helps to Latin Translation at Sight Part 65 novel

You're reading Helps to Latin Translation at Sight by Author(s): Edmund Luce. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1410 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.