LightNovesOnl.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 37

The Oxford Book of Latin Verse - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

nam neque mortiferas quisquam magis oderit herbas, quod non arbitrio ueniunt, sed semine certo; gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas.

sic hominum meritis tanto fit gloria maior, quod caelo gaudente uenit; rursusque nocentis oderimus magis in culpam poenasque creatos.

nec refert, scelus unde cadat; scelus esse fatendum.

hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.

_203. Macrocosm and Microcosm_

SED quid iam tenui prodest ratione nitentem scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat, spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?

condit enim quicquid uasto natura recessu mortalisque fugit uisus et pectora nostra; nec prodesse potest, quod fatis cuncta reguntur, c.u.m fatum nulla possit ratione uideri.

quid iuuat in semet sua per conuicia ferri et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse, quosque dedit natura oculos deponere mentis?

perspicimus caelum; cur non et munera caeli?

inque ipsos penitus mundi descendere census seminibusque suis tantam componere molem et partum caeli sua per nutricia ferre extremumque sequi pontum terraeque subire pendentis tractus et toto uiuere in orbe, quanta et pars superest, rationem ducere nostis.

iam nusquam natura latet; peruidimus omnem et capto potimur mundo nostrumque parentem pars sua perspicimus, genitique accedimus astris.

an dubium est, habitare deum sub pectore nostro, in caelumque redire animas caeloque uenire?

utque sit ex omni constructus corpore mundus, aeris atque ignis summi terraeque marisque, spiritus at totum ratioque infusa gubernet, sic esse in n.o.bis terrenae corpora sortis sanguineis animis, animum, qui iuncta gubernat, dis pensatque hominem? quid mirum, noscere mundum si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis, exemplumque dei quisque est in imagine parua?

an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est esse homines? proiecta iacent animalia cuncta in terra uel mersa uadis uel in aere pendent; omnibus una quies, uenter censusque per artus, et quia consilium non est, et lingua remissa.

unius inspectus rerum uiresque loquendi ingeniumque capax; uariasque educitur artis hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbis, edomuit terram ad fruges, animalia cepit imposuitque uiam ponto, stet.i.t unus in arcem erectus capitis uictorque ad sidera mitt.i.t sidereos oculos propiusque adspectat Olympum inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum contentus manet, et caelum scrutatur in aluo cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.

huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres accipiunt trepidaeque boum sub pectore fibrae.

an minus est sacris rationem ducere signis, quam pecudum mortis auiumque attendere cantus?

atque adeo faciem caeli non inuidet orbi ipse deus uultusque suos corpusque recludit uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert, ut bene cognosci possit doceatque uidentis, qualis eat, cogatque suas attendere leges.

ipse uocat nostros animos ad sidera mundus nec pat.i.tur, quia non condit, sua iura latere.

quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?

nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires; quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui exsuperant pretio numerosos aeris aceruos.

sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est.

paruula sic totum peruisit pupula caelum, sic animi sedes tenui sub corde locata per totum angusto regnat de limite corpus.

materiae ne quaere modum, sed perspice uiris, quas ratio, non pondus habet. ratio omnia uincit.

_204. Andromeda_

ANDROMEDAE sequitur sidus, quae piscibus ortis bis s.e.x in partis caelo uenit aurea dextro.

hanc quondam poenae dirorum culpa parentum prodidit, infestus totis c.u.m finibus omnis incubuit pontus: timuit nauifraga tellus, et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum proposita est merces: uesano dedere ponto Andromedan, teneros ut belua manderet artus.

hic Hymenaeus erat, solataque publica d.a.m.na priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae induiturque sinus non haec ad uota paratos, uirginis et uiuae rapitur sine funere funus.

ac simul infesti uentum est ad litora ponti, mollia per duras panduntur bracchia cautis; adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla, et cruce uirginea moritura puella pependit.

seruatur tamen in poena uultusque pudorque; supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis molliter ipsa suae custos est casta figurae.

defluxere sinus umeris, fugitque lacertos uestis, et effusi scapulis haesere capilli.

te circ.u.m Alcyones pennis planxere uolantes fleueruntque tuos miserando carmine casus et tibi contextas umbram fecere per alas.

ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus a.s.suetasque sibi desiit perfundere ripas.

extulit et liquido Nereis ab aequore uultum et casus miserata tuos plorauit et annos.

ipsa leui flatu refouens pendentia membra Aura per extremas resonauit flebile rupis.

tandem Gorgonei uictorem Persea monstri felix illa dies redeuntem ad litora duxit.

isque ubi pendentem uidit de rupe puellam, deriguit facie, quam non stupefecerat hostis, uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis felicisque uocat teneant quae membra catenas.

et postquam poenae causam cognouit ab ipsa, destinat in thalamos per bellum uadere ponti, altera si Gorgo ueniat, non territus ille.

concitat aerios cursus flentisque parentis promissu uitae recreat pactusque maritam ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus impellentis onus monstri. caput eminet undas scindentis, pelagusque uomit (circ.u.msonat aequor dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore.

hinc uasti surgunt immensis torquibus...o...b..s, tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys, atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.

infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto, quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra, c.u.m tua fata cauis e rupibus ipsa uideres adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem, quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.

illa subit contra uersamque a gurgite frontem erigit et tortis innitens...o...b..bus alte emicat ac toto sublimis corpore fertur.

sed quantum illa subit semet iaculata profundo, in tantum reuolat laxumque per aethera ludit Perseus et ceti subeuntis uerberat ora.

nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes; efflat et in caelum pelagus mergitque uolantem sanguineis undis pontumque exstillat in astra.

spectabat pugnam pugnandi causa puella; iamque oblita sui metuit pro uindice tali suspirans animoque magis quam corpore pendet.

tandem confossis subsedit belua membris plena maris, summas iterum nec nauigat undas sed magnum uasto contexit corpore pontum, tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda.

perfundit liquido Perseus in marmore corpus maior et ex undis ad cautis peruolat altas soluitque haerentem uinclis de rupe puellam desponsam pugna, nupturam dote mariti.

hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit, mercedem tanti belli, quo concidit ipsa Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit.

quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister carceris et duri custos, quo stante superbe prostratae iaceant miserorum in limine matres, pernoctesque patres cupiant extrema suorum oscula et in proprias animam transferre medullas; carnificisque uenit mortem uendentis imago accensosque rogos et strictam saepe securem.

supplicium uectigal erit; qui denique posset pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam; uinctorum dominus sociusque in parte catenae; interdum poenis innoxia corpora seruat.

ALBINOVANVS PEDO

fl. 16 A.D.

_205. 'Over the Seas our Galleys went_

IAM pridem post terga diem solemque relictum iamque uident noti se extorres finibus...o...b..s per non concessas audaces ire tenebras Vesperis ad metas extremaque litora mundi: nunc illum, pigris inmania monstra sub undis qui ferat, oceanum, qui saeuas undique pistris aequoreasque canis, ratibus consurgere prensis.

acc.u.mulat fragor ipse metus: iam sidere limo nauigia et rapido desertam flumine cla.s.sem seque feris credunt per inertia fata marinis quam non felici laniandos sorte relinqui.

atque aliquis prora caec.u.m sublimis ab alta aera pugnaci luctatus rumpere uisu, ut nihil erepto ualuit dinoscere mundo, obstructo talis effundit pectore uoces: 'quo ferimur? fugit ipse dies...o...b..mque relictum ultima perpetuis claudit natura tenebris.

anne alio positas ultra sub cardine gentis atque alium proris intactum quaerimus...o...b..m?

di reuocant rerumque uetant cognoscere finem mortalis oculos. aliena quid aequora remis et sacras uiolamus aquas diuumque quietas turbamus sedes?'

P. OVIDIVS NASO

43 B.C.-18 A.D.

_206. His Autobiography_

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.

Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui nouies distat ab Vrbe decem.

editus hic ego sum; nec non ut tempora noris, c.u.m cecidit fato consul uterque pari.

siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques.

nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat.

Lucifer amborum natalibus affuit idem; una celebrata est per duo liba dies: haec est armiferae festis de quinque Mineruae, quae fieri pugna prima cruenta solet.

protinus excolimur teneri, curaque parentis imus ad insignis Vrbis ab arte uiros.

frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo, fortia uerbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus.

saepe pater dixit 'Studium quid inutile temptas?

Maeonides nullas ipse reliquit opes.'

motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam uerba soluta modis.

sponte sua carmen numeros ueniebat ad aptos, et quod temptabam scribere, uersus erat.

interea tacito pa.s.su labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris c.u.m lato purpura clauo, et studium n.o.bis, quod fuit ante, manet.

iamque decem uitae frater geminauerat annos c.u.m perit, et coepi parte carere mei.

cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque uiris quondam pars tribus una fui.

curia restabat. claui mensura coacta est: maius erat nostris uiribus illud onus.

nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Oxford Book of Latin Verse Part 37 novel

You're reading The Oxford Book of Latin Verse by Author(s): Various. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1540 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.