Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - LightNovelsOnl.com
You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.
2. Generalis Praepositi nostri decreto (quod ego tamquam mandatum coelitus missum, et a Christo ipso sancitum veneror), Praga Romam, ubi Generalis nostri perpetua sedes est; Roma deinde in Angliam contendi: qua animi alacritate etiam in quamc.u.mque aliam orbis terrarum partem, sive ad christianos, sive ad infideles, profectus fuissem, si me ad eam profectionem superiores mei designa.s.sent.
3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium administrem, rudes in fide inst.i.tuam, flagitiosos a scelere ad meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam, atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem, qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector, oppressi iacent, depugnem.
4. Numquam mihi animus fuit, imo et a Patribus, qui me miserunt, severe prohibitum mihi est, ut ne reipublicae ac politicae huius regni administrationis negotiis me immisceam: nam et aliena haec sunt a vocationis meae inst.i.tuto, et iis animum cogitationesque meas libenter avoco.
5. Quamobrem vestra clementia fretus, ad gloriam Dei tria non minus aequa, quam ab omni pacis et tranquillitatis reipublicae perturbatione aliena, concedi mihi et permitti humillime postulo.
Primum est, ut Dominationes vestrae, pro sua et reipublicae dignitate, me pro religione disserentem audire non graventur.
Alterum, quod et c.u.mprimis desidero, et maximi momenti esse arbitror, ut mihi liceat in consessu doctorum, magistorum et utriusque Academiae virorum insignium, sacrosanctae theologiae professorum, verba facere. Promitto me catholicae Ecclesiae fidem invictis rationibus et sacrarum Scripturarum, Conciliorum, Patrum atque historiarum auctoritate, ac denique ex ipsa tum naturali, tum morali philosophia efficaciter demonstraturum et defensurum.
Tertium, ut audiar ab utriusque iuris, sive canonici, sive civilis, peritis, quibus eamdem fidei veritatem, legum, quae etiamnum vigent, testimonio atque auctoritate comprobabo.
6. Nollem equidem quidquam proferre, quod insolentem provocationem aut arrogantiam aliquam prae se ferret; quum et mundo mortuus iam sim, et ex animo paratus promtusque, ut me ad cuiusvis pedes abiiciam ac vestigia etiam exosculer. Tantus tamen animus mihi est pro gloria et maiestate Regis mei Iesu amplificanda, tanta in eius favore fiducia, tanta denique in causae aequitate et firmissimorum argumentorum ac probationum robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem, quantumvis imperitam mult.i.tudinem et grammaticos quosdam adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare); ut c.u.m illis omnibus, vel c.u.m eorum quolibet, vel c.u.m antesignanis ex omni illorum numero delectis, ultro me offeram congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen, quo melius instructi accesserint.
7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae, eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos optima methodo et perspicuis argumentis ita ill.u.s.trare, atque ab omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum complect.i.tur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt, d.a.m.nandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui oppressos, maiore aequitate prosequendos.
8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum avertatis, ac n.o.bis, qui vitam nostram pro vesta salute alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia mente auscultetis. Multae innocentes ma.n.u.s quotidie et sine intermissione pro vobis in coelum attolluntur. Haec in vos studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni adquirendae dant operam; omninoque sec.u.m statuerunt, a salute vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose occubuerint. Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio et mult.i.tudo omnes machinationes vestras anglicas facile superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas n.o.bis iniicietis, magno animo feramus, neque umquam de vestra salute desperemus, quamdiu vel unus quispiam e n.o.bis supererit, qui Tiburno[2] vestro fruatur, atque suppliciis vestris excarnificari, carceribusque squalere et consumi possit.
Iampridem inita ratio est, divinique numinis auspicio inchoatum certamen; nulla vis, nullus impetus adversariorum superabit. Hac ratione consita et tradita olim fides est, eadem in pristinam dignitatem revocari et rest.i.tui debet.
Quod si hoc scriptum meum, quod offero, reiicitur, nec benevoli conatus mei quidquam possint efficere, et pro itinere multorum millium milliarium vestri causa suscepto, ingratum animum experiar; id unum agendum mihi supererit, ut vos causamque meam Deo scrutatori cordium commendem: quem quidem ex animo precor, ut n.o.bis tantisper gratiam suam impertiri velit, qua ante extremum remunerationis diem in unam sententiam conspiremus; et ut tandem aliquando in coelo, ubi nulla erit iniuriarum memoria, amicitia sempiterna perfruamur.
PREFATIO
EDMUNDUS CAMPIANVS DOCTISSIMIS ACADEMICIS OXONII FLORENTIBVS ET CANTABRIGIAE, S. P. D.
Anno praeterito, quum ex inst.i.tuto vitae meae iussus in hanc insulam remea.s.sem, clarissimi viri, offendi sane fluctus haud paulo saeviores in anglicano littore, quam quos in oceano brittannico recens a tergo reliqueram. Mox interiorem in Angliam ubi penetra.s.sem, nihil familiarius, quam inusitata supplicia; nihil certius, quam incerta pericula. Collegi me, ut potui, memor causae, memor temporum. Ac ne prius forte corriperer, quam auditus a quopiam fuissem, scripto protinus mandavi consileum meum, qui venissem, quid quaererem, quod bellum, et quibus, indicere cogitarem Autographum apud me habui, ut mec.u.m, si caperer, caperetur; exemplum eius apud amic.u.m deposui, quod, me quidem nesciente, pluribus communicatum est. Adversarii publicatam schedulam atrociter acceperunt quum caetera, tum illud invidiosissime criminantes, quod unus omnibus in hoc religionis negotio certamen obtulissem; quamquam solus non eram futurus, si fide publica disputa.s.sem. Responderunt postulatis meis Hammerus et Charcus. Quid tandem? Otiose omnia. Nullum enim responsum, praeter unum, honeste dabunt, quod numquam dabunt: "Conditiones amplectimur, Regina spondet, advola." Interea clamant isti: "Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tuam, proditorem, sine dubio proditorem." Ridicule. Operam et oleum et famam homines non insipientissimi cur profundunt?
Verum his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit, in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit), praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et de provincia, quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat, (quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antist.i.tes), rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem. Vos etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, inc.u.mbatis in hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra salus exigunt. Ego si fretus ingenio, litteris, arte, lectione, memoria, peritissimum quemque adversarium provocavi fui vanissimus et superbissimus, qui neque me, necque illos inspexerim; sin causam intuitus, existimavi satis me valentem esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi fervorem istum concedere, quem honor Iesu Christi, Regis mei, et invicta veritas imperarunt. Scitis M. Tullium in Quintiana, quum Roscius victoriam adpromitteret, si efficeret argumentis, septingenta millia pa.s.suum non esse decursa biduo, non modo nihil veritum articulos et nervos Hortensii, sed ne grandiores quidem Hortensio, Phillipos, et Cottas, et Antonios, et Cra.s.sos, quibus maximam dicendi gloriam tribuebat, metuere potuisse. Est enim quaedam veritas tam ill.u.s.tris et perspicua, ut eam nullae verborum rerumque praestigiae possint obruere. Porro liquidius est quod nos agimus, quam illa fuit hypothesis Rosciana. Nam si hoe praest.i.tero: coelos esse, divos esse, fidem esse, Christum esse, causam obtinui. Hic ego non sim animosus? Equidem occidi possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.
Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro, reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite; profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos alloquor. Valete.
RATIONES OBLATI CERTAMINIS
_Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri._ Luc. xxi. 15.
Rationum capita.
1. Sacrae Litterae.
2. Sacrarum Litterarum sententia.
3. Natura Ecclesiae.
4. Concilia.
5. Patres.
6. Fermamenta Patrum.
7. Historia.
8. Paradoxa.
9. Sophismata.
10. Omne genus testium.
PRIMA RATIO
SACRAE LITTERAE.
Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et ma.n.u.s intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erup.i.s.set.
Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas?
Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circ.u.mcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,"
flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum "in sola fide iust.i.tiam, const.i.tueret." Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiastic.u.m, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.
Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanct.i.tatis vestigia conculca.s.sent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclama.s.sent, illud ipsum verb.u.m, quod solum rest.i.terat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumba.s.se? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6]
codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem d.a.m.naverant atque deriserant.
Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum pertexens, non sibi neque alphabetum hebraic.u.m, ut Iudaei; neque privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit.
Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat, cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere.
Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum et horridum conspuatur?
Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii certe licet in ore suorum a.s.seclarum volitent, sacerdotia nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos, equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi, prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad stomachum non fecissent, obliterant. Ecquis est vel mediocriter inst.i.tutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? Qui homines quamprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi veteratorias artes, tamquam ad familiarem daemonem currerent, non aurium convicio sed strepitu pedum exciperentur. Quaererem ab eis, verbi gratia, quo iure corpus biblic.u.m detruncent atque diripiant? Respondent: non se veras Scripturas exscindere, sed excernere supposit.i.tias. Quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim responsum a Calvino[11] praescribitur, ut Ecclesiae iudicium, quo spiritus examinantur, subterfugiat. Cur igitur alios alii lancinatis, quum omnes eodem Spiritu gloriemini?
Calvinianorum spiritus recipit s.e.x epistolas, quae spiritui non placent lutherano; freti tamen uterque sancto Spiritu.
Anabaptistae historiam Iobi fabulam[12] appellant, tragicis et comicis legibus intermixtam. Qui sciunt? Spiritu docente.
Castalio[13] mystic.u.m illud Salomonis Cantic.u.m, quod ut paradisum animae, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo delicias catholici admirantur, nihilo pluris quam cantilenam de anicula, et c.u.m pedissequis aulae colloquium amatorium venereus furcifer aestimavit. Vnde hausit? A spiritu. In Apocalypsi Ioannis, cuius omnes apices excelsum aliquid et magnific.u.m sonare confirmat Hieronymus,[14] tamen Lutherus[15] et Brentius et Kemnitius quiddam, nescio quid, difficiles aristarchi desiderant; eo scilicet propendentes, ut exautoretur. Quem percontati? Spiritum. Quatuor Evangelia fervore praepostero Lutherus[16] inter se committ.i.t, et prioribus tribus Epistolas Pauli longe praeferens, "unic.u.m" deinceps "Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum" decernit esse nominandum; quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset. Quo doctore? Spiritu. Quin etiam iste fraterculus[17] non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo perstringere, quod in eo crebrius bona n.o.bis virtutum opera commendentur. Quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza ex Lucae vigesimo secundo capite : "Hic calix, novum testamentum, in meo sanguine, qui (calix) pro vobis fundetur, Qui sic agunt, nonne se produnt? Nonne facile refutantur? Nonne in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac minimo negotio constringuntur? c.u.m his ego timeam pro fide catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed aethereas tractavere? Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut manc.u.m, ut falsum, ut subrept.i.tium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent. Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi. SECVNDA RATIO SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii. Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si nominant Evangelium, accurrimus. A n.o.bis verba sunt:[18] "Hoc est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglia.n.u.s, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] "Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil aenigmatic.u.m, nihil offusum caligine loquendi. Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verb.u.m purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei verb.u.m perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt. In summa, sic inst.i.tuunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore. Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iust.i.tia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici pa.s.sim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui c.u.m vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem. TERTIA RATIO NATVRA ECCLESIAE