LightNovesOnl.com

Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards Part 3

Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

DE BARDIS DISSERTATIO; IN QUA NONNULLA QUae AD EORUM ANTIQUITATEM ET MUNUS RESPICIUNT, ET AD PRaeCIPUOS QUI IN CAMBRIA FLORUERUNT.

BREVITER DISCUTIUNTUR.

STUDIO ET OPERA

EVANI EVANS, CERETICENSIS.

Si quid mea carmina possunt, Aonio statuam sublimeis vertice Bardos; Bardos Pieridum cultores, atque canentis Phbi delicias, quibus est data cura perennis Dicere n.o.bilium clarissima facta virorum, Aureaque excelsam famam super astra locare.



JOH. LELANDUS in a.s.sertione ARTURII.

_Insigni Viro_

_GVLIELMO VAVGHAN_

_De Cors y Gedol Armigero_,

_et_

_In Senatu Britannico_

_Pro Comitatu_ Meirionnydd _Delegato_, _Provinciae_

_Praefeeto_, _Rotulorum Custodi_,

_Societatis_ Cymmrodorion _Londini Praesidi Summo_,

_Caeterisque Ejusdem Societatis Membris_,

_Hanc De Bardis Dissertationem_,

_Summa_, _Qua Par Est_, _Observantia D. D. D._

_Eva.n.u.s Evans_.

DE BARDIS DISSERTATIO;

Quum per multos annos non sine summa voluptate Bardos Britannos horis subsicivis evolverem, et quum hac aetate fere in desuetudinem abiere ejusmodi studia, et quicquid est Britannicae antiquitatis nostrorum pereat incuria, non potui quin hanc qualem qualem rudi Minerva dissertatiunculam in vulgus emitterem, quo exteris melius innotescat, quantum in his olim profecere nostrates.

Bardi apud Celtas originem habuerunt; et Graeci, qui eorurn meminerunt, mira omnino de illis produnt, quae eo magis fidem merentur quod non solebant laudes suas in Barbaros effuse impendere. c.u.m alibi gentium hodie nulla eorum maneant vestigia nisi apud Cambro-Britannos et Hibernos, Celtarum posteros; e re fore duxi, si aliquid de antiquioribus qui apud nos extant, praelibarem, praemissis de iis in genere ex Scriptoribus Graecis et Latinis elogii, qu augustius in scenam prodeant; et inde venerandae antiquitatis auctoritatem sibi vindicent.

Unde Bardi nomen sunt sort.i.ti, nondum mihi constat; ANNII enim VITERBIENSIS regem Bardum, uti et omnia ejus hujuscemodi commenta, penitus rejicio. Non omnino abludit vox _Bar_ furor, modo sit ille poeticus quo se agitari fingebant Bardi. Si ea fuerit vocis origo, necesse est ut primitus scriberetur _Barydd_. Utcunque sit, nos a multis retr Seculis furorem illum poetic.u.m voce AWEN designamus, quae deduci potest a Gwen, _risus_ vel _laet.i.tia_: Poetae enim munus est ut homines cantu exhilaret. Non multum ergo contendimus an ea sit vocis origo, c.u.m vocabulorum antiquorum, cujusmodi sunt hominum, officiorum, urbium, montium et fluviorum sit admodum obscura significatio.

His de Bardorum origine praemissis, ad eorum pergamus munus, prout Scriptores Graeci et Latini tradiderunt. Primus sit DIODORUS SICULUS, qui haec scribit. ??s? ?a? pa?' a?t??? ?a? p???ta? e???, ??? ??????S ???????s?, ??t?? de et' ??y???? ta?? ???a?? ????? ad??te?, ??? e?

????s?, ??? de ?asf???s? {60a} Non multum dissimile est quod de illis prodit AMMIa.n.u.s MARCELLINUS. "Bardi (inquit ille) fortia virorum ill.u.s.trium facta heroicis composita versibus c.u.m dulcibus lyrae modulis cant.i.tarunt." His POSSIDONII apud ATHENAEUM verba addere lubet, qui eorum munus graphice depingit. ?e?t?? pe??y??ta? e?' ea?t??, ?a?

p??e???te? s????ta? ??? ?a???s? pa?as?t???. ??t?? de ey???a ??t??, ?a? p??? a?????? ??y??s?? a????p??? s??e???ta?, ?a? p??? e?at?? t?? ?ara ???? e?e???? a????????. ta de a???sata a?t?? e?s?? ?? ?a???e???

??????. p???ra? de ??t?? r?y?????s? yet ?d?? epa????? ??y??te?. {60b} Hinc manifesto liquet eorum praecipuum munus fuisse Heroum laudes in clum evehere. Sed quum nulla Celticorum vel Gallicorum extent Bardorum opera, ex quibus quam digne munus gesserint evincatur, operae pretium est, alium ex eodem ATHENAEO loc.u.m adducere, ex quo patebit haudquaquam iis defuisse sublime dicendi genus, quod Graeci ???? vocant. Posidonius, Luernii, qui Bitt.i.tis pater fuit a Romanis profligati, opes c.u.m enarrat, tradit eum popularem gratiam ancupantem, per agros curru vehi solitum, aurumque et argentum in turbas Celtarum innumeras eum prosequentes spargere; quin et septum eundem quadratum stadiorum duodecim aliquando cinxisse, in quo potione sumptuosa et exquisita pleni lacus essant, parataque cibariorum copia, ut complusculis diebus liceret iis quibus placeret, ingredi, fruique illo apparatu, c.u.m a.s.siduis ministrorum officiis. Epularum diem aliquando c.u.m ille const.i.tuisset, ac praefiniisset, barbarum quendam Poetam tardius caeteris eo commeantem illi occurrisse, ac canentem laudes ejus, excellentesque virtutes celebra.s.se, vicem ver suam doluisse, ac deflevise, qud serius adventa.s.set: illum cantu delectatum auri sacculum poposcisse, et accurrenti cantori projecisse: quo sublato, poetam ejus rursum laudes iterantem praedica.s.se currus, quo vehebatur, impressa in terram vestigia aurum et beneficia procreare mortalibus. Sed praestat ipsa Athenaei verba apponere. ?t? ? ??se?d????? d??????e??? ?? t??

???e????? t?? ??t??t?? pat??? p???t??, t?? ?p? ??a??? ?a?a??e???t??, f?s?, d?a??????ta a?t?? t??? ?????? ?? ???t? f??es?a? d?? t?? ped???, ?? spe??e?? ???s??, ?? ??????? t??? ?????????sa?? t?? ?e?t?? ????s?, f???a te p??e?? d?de?as?d??? tet???????, ?? ? p?????? ?????? p???te????

p?at??, pa?as?e???e?? te t?s??t? ???t?? p?????, ?ste ?f? ???a?

p?e???a? ??e??a? t??? ????????? t?? pa?as?e?as???t?? ?p??a?e??, ?d?a?e?pt?? d?a??????????. ?f???sa?t?? d' a?t?? p???es?a? p?te t??

??????, af??e??sa?t? t??a t?? ?a????? p???t?? af???s?a?, ?a?

s??a?t?sa?ta et' ?d?? ??e?? ??t?? t?? ?pe?????, ea?t?? d' ?p?????e??

?t? ?s????e t?? d? tef???ta ???????? a?t?sa? ???s???, ?a? ???a? ??t?

pa?at?????t?, ??e??e??? d' ??e???? p???? ??e??, ?????ta, ????? ?? ????

??S G?S (?F ?S ???????????) ???S?? ??? ????G?S??S ??T?O??? S F????. {61}

Haec sunt quae (ut pote cui ad Bibliothecas aditus non patet) de antiquis illis in medium proferre licuit. Ad nostros jam venio in quibus non desunt veri et genuini ????? exempla. Nequaquam suo genere Graecis et Latinis poetis cedunt nostri Bardi, quamvis ad eorum normam carmina non texerunt. Quid enim n.o.bis c.u.m exteris? An eorum modulo et pede nostra poemata metenda sunt? Quid, ut taceam de Arabicis et Brachmanicis, et in Europa boreali Scaldis? quid fiet, inquam, de antiquioribus illis Sacrosanctis poetis? quid fiet de JOBO; DAVIDE, et siqui alii ?e?d?da?t??

poetae? Sed haec a proposito nostro aliena sunt.

Quum res Britonum, ingruentibus Pictis, Scotis, et Saxonibus, laberentur, dici non potest, quantam libris et veteribus nostrorum monumentis stragem ediderint: adeo ut Bardi et historici vere antiqui, sint admodum rari. E nostris historicis qui Bardorum meminit, primus est GILDAS NENNIUS, qui scripsit, uti ipse narrat, anno 858, et quarto MERVINI regis. Sed is locus in nonnullis exemplaribus deest, et ejus auctor clarissimo VAUGHANO, NENNIO antiquior esse videtur, qui eum "vetustum Saxonicaegenealogiae autorem" nominat. Sive ver is fuerit NENNIUS, quod mihi videtur, sive, uti ille mavult, aliquis eo vetustior, omnia quae ibi narrantur quam verissima sunt, quamvis scribentium oscitantia quam fdissime sint depravata. Nec mendas castigarunt editores GALE et BERTRAM. Quae ad Bardos sic se habent. "Item TALHAIARN TATANGEN in poemate claruit, et NUEVIN, et TALIESIN, et BLUCHBAR, et _Cian_ qui vocatur _Gweinchgwant_, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt." Qui locus sic rest.i.tui debet. "Item _Talhaiarn Tatangwn_ claruit, et _Aneurin_, et _Taliesin_, et _Llywarch_, et _Cian_ qui vocatur _Gwyngwn_ simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt."

Ex iis quos hic nominat _Nennius_ tres tantum extant, nempe _Aneurin_, _Taliesin_, et _Llywarch_ cognomento _Hen_. Meminit tamen _Talhaiarni Taliesinus_ in poemate cui t.i.tulus _Angar Cyfyndawd_, i.e. Concordia discors.

_Trwy iaith_ TALHAIARN, _Bedydd bi ddydd farn_.

"EX TALHAIARNI sententia Expiato erit per baptisum in die supremo."

Uti et CIANI in eodem poemate.

CIAN _pan ddarfu_ _Lliaws gyfolu_.

"Quando CIa.n.u.s multos carmine celebratet."

Meminit et ejudem ANEURINUS in suo poemate Heroico, cui nomen _G.o.dodin_.

_Un maban y Gian o faen Gwyngwn_.

"Unicus CIANI filius ex valido _Gwyngwm_ ortus."

Sed quum eorum opera aboleverit aetas, nihil ultra de iis dicere possumus.

Hoc saltem constat, si NENNIO fides adhibenda sit, eos suo seculo Bardos fuisse eximios. ANEURINUS, TALIESINUS et LLYWARCH HEN habent multa notatu digna, et quae rei istius seculi historicae multum lucis adferunt.

Sed quum eorum sint rarissima exemplaria, intellectu sunt quam difficillima, quod sit partim ob scribentium oscitantiam, partm ob linguam vetustam et obsoletam, quae in nullo Lexico vel glossario inveniri potest. Unde fit, ut saepe _non plus dimidio_ vel a peritissimo intelligatur. TALIESINUS quem nostrates _Pen Beirdd_; i.e. Bardorum Coryphaeum appellavere, in aulis Britanniae principum vixit, et ibi clara eorum in bello facinora cantavit. Patronos habuit MAELGWYN GWYNEDD, eum scilicet quem GILDAS MAGLOCUNUM vocat, et URIENUM Regedensem c.u.mbriae principem et ELPHINUM filium GWYDDNO GARANIR Dominum _Cantref Gwaelod_, cujus regio a mari absorpta est circa annum 540. Floruerunt TALIESINUS et ANEURIN GWAWDRYDD _Mychdeyrn Beirdd_, i.e. Bardorum Monarcha, eodem tempore, circa annum 570. ANEURINUS, in suo poemate cui t.i.tulus _G.o.dodin_, refert se in bello juxta _Cattraeth_ sub auspiciis MYNYDDAWC EIDDIN, bellum adversus Saxones gessisse, et ibi omnes, tribus exceptis, inter quos erat ANEURINUS, bello occubuisse. Fuerunt sub hoc principe in hac expeditione trecenti et s.e.xaginta tres viri n.o.biles, qui eum ad bellum juxta _Cattraeth_ sunt secuti. Fit hujus exercitus mentio libro _Triadum_ in hunc modum. Teir gosgordd addwyn Ynys _Prydain_. Gosgordd MYNYDDAWC EIDDIN Yng _Cattraeth_; a gosgordd MELYN a CHYNFELYN; a gosgordd DRYWON mab NUDD yn _Rhodwydd Arderydd_. i.e. Tres fuere n.o.biles exercitus Insulae Britannicae. Exercitus MYNYDDAWC EIDDIN juxta _Cattraeth_; Exercitus MELYN et CYNFELYN: et Exercitus DRYWON filii NUDD juxta _Rhodwydd Arderydd_.

PLACUIT hic nonnulla ex ANEURINI _G.o.dodinio_ excerpere, quae licet ob vetustatem et dialecti varietatem sint admodum obscura (fuit enim si non Pictorum lingua, saltem Britannorum septentrionalium dialectus, et ideo hodiernis Cambro-Britannis minus facilis intellectu) attamen lectori baud injucunda fore judicavi, eo quod salvis Graecis et Latinis sit forsan antiquissimum in Europa poema. Interpretationem in multis claudicare nullus dubito. Ii quibus plura exemplaria videre contigerit, ea felicius enucleabunt. Ego non nisi unum vidi a THOMA GULIELMO Medico practico scriptum, in quo quae sequuntur sic se habebant.

CAEAWG CYNHORAWG myn ydd elai, Diphun ym mlaen bun medd a dalai, Twll tal i rodawr yn i clywai awr, Ni roddai nawd maint dilynai, Ni chilia o gamawn, yn i ferai Waed mal brwyn, gomynei wyr nid elai, Nis adrawdd G.o.dodin ar llawr MORDAI, Rhag pebyll MADOG pan atcorei Namyn un gwr o gant yn y ddelai.

i.e.

"CAEAWG CYNHORAWG ubicunque ivit, - - - hydro meli dedit, Scutum ejus fuit perforatum, ubicunque audivit Clamorem, hostibus non pepercit, et eos insecutus est: Nec prius a bello dest.i.tit, quam sanguis effuse fluxerit, Et eos qui non discedebant securi percussit; Adeo ut non possit G.o.dodin celebrare facta in aula _Mordai_ Ex _Madoci_ castris quum domum profectus est Unus tantum ex centum rediit."

_Caeawg Cynhorawg_ arfawg yngawr, _Cyno_ diwygwr gwrdd yngwyawr, Cynran yn rhagwan rhag byddinawr, Cwyddai b.u.m pumwnt rhag eu llafnawr, O wyr _Deifr_ a _Bryneich_ dychrawr, Ugeincant eu difant yn unawr, Cynt i gig i fleidd nog yt i neithiawr, Cynt e fydd i fran, nog yt i elawr, Cyn noe argyfrein e waed i lawr, Gwerth medd ynghyntedd gan _Liweddawr_, _Hyfeidd Hir_ ermygir tra fo Cerddawr.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards Part 3 novel

You're reading Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards by Author(s): Evan Evans. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 1385 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.