LightNovesOnl.com

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 7

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

XXV. COLET AND HIS KINSMAN

Solebam illi canere fabulam de Ioanne Coleto, viro perenni hominum memoria digno. Pessime illi conveniebat c.u.m patruo, viro admodum sene ac praefractis moribus. Lis erat non de lana caprina, nec de asini, quod aiunt, umbra, sed de magna summa pecuniarum, 5 ob quantam vel filius bellum indiceret patri. Coletus pransurus apud reverendissimum praesulem Guilhelmum archiepiscopum Cantuariensem iunxit me sibi in cymba. Interea legebat ex Enchiridio meo remedium iracundiae, nec tamen indicabat cur ea 10 legeret. Accubitus ordo forte sic dabat ut Coletus sederet e regione patrui, vultu subtristi, nec loquens nec prandens. Archiepiscopi vero rara quaedam est hac in re dexteritas, ut curet ne quis parum hilaris sit in convivio, sermones ad omnium affectus attemperans. 15 Per eum itaque iniectus est sermo de collatione aetatum.

Hinc orta est inter mutos confabulatio. Denique patruus senum more gloriari coepit, quod tantus natu tantopere polleret viribus. A prandio nescio quid seorsum agitatum est inter illos. Ubi Coletus mec.u.m 30 repetierat cymbam, 'Video,' inquit, 'Erasme, te felicem esse.' Ego admirabar cur hominem infelicissimum diceret felicem. Ibi denarravit quam atroci animo fuerit in patruum, adeo ut propemodum statuisset omnibus Christianae modestiae repagulis refractis et 35 cognationis affectu contempto manifestum bellum suscipere c.u.m patruo: eaque gratia cep.i.s.se meum Enchiridion in ma.n.u.s, ut iracundiae remedium quaereret, et profuisse. Mox ex ea qualicunque confabulatione quae orta est in prandio, utrinque diluta est 40 amarulentia, sic ut mox Archiepiscopo sequestro facile res omnis inter eos composita sit.

XXVI. THOMAS MORE

ERASMUS ROTERODAMUS CLARISSIMO EQUITI ULRICHO HUTTENO S.D.

Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene, tibi c.u.m multis commune est, c.u.m Moro mutuum 5 etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum 10 formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia 15 forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, ceteris non item.

Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare 20 queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suavissimi contemplatione versari. Sed primum non cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. 25 Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis cuiuspiam manum desiderat: at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque similior 30 sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulacrum delineare verius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere licuit vel meminisse. Quod si quando fiet ut vos aliqua legatio committat, tum demum intelleges 35 quam non prob.u.m artificem ad hoc negotii delegeris, vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut caecutientiae, qui ex tam multis bonis tam pauca vel viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.

Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est 40 ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam 45 a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis, sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis 50 habetur, c.u.m nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad 55 iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque.

Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim c.u.m incedit; id quod illi non accidit natura sed a.s.suetudine, qualia permulta n.o.bis solent adhaerere. 60 In reliquo corpore nihil est quod offendat. Ma.n.u.s tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinent semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus 65 quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum. 70

Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem 75 adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum.

Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum hac in re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter 80 aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus a.s.suesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato 85 libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori.

Lactariorum et eorum foetuum qui nasc.u.n.tur in arboribus semper fuit appetentior; esum ovorum in deliciis 90 habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata 95 articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans.

Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis ut.i.tur, nisi c.u.m integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. 100 Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere. 105

Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, 110 multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi potuit nisi multo negotio, c.u.m hoc principe nec optari quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis atque otii est avidior; sed quemadmodum otio 115 c.u.m datur lubens ut.i.tur, ita quoties poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad 120 necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis mederi non possit, hunc per occasionem dimitt.i.t, dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros 125 reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur, ut his in rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. 130 Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.

In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut 135 nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem unquam amavit. Adolescens 140 comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum erat salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolantibus: unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano c.u.m primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium 145 scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor.

Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis.

Si c.u.m eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si c.u.m indoctis ac stultis, fruitur illorum stult.i.tia. 150 Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. c.u.m mulieribus fere atque etiam c.u.m uxore non nisi lusus iocosque tractat.

Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius Pythagoric.u.m illum philosophum, qui vacuus animo 155 per mercatum obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi.

Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia 160 et affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra, mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exotic.u.m aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari 165 solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem, quoties alios conspicit oblectari.

Bonas literas a primis statim annis hauserat. Iuvenis 170 ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio dest.i.tueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum 175 legum peritiam profitetur. Quae professio, ut est a veris literis alienissima, ita apud Britannos c.u.m primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem 180 pleramque n.o.bilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolvi posse, nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur c.u.m non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas 185 sic in hoc versatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant.

Tanta erat vis ac celeritas ingenii.

Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non 190 segnem operam impendit. Augustini libros De civitate Dei publice professus est adhuc paene adolescens auditorio frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, 195 ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo facto. 200

Tamen virginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis inst.i.tuendam curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque 205 talem paene finxerat; quic.u.m libuisset universam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puellae tres, Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, 210 licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matrem familias; quic.u.m tamen perinde 215 comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque severitudine, quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium 220 vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem attentissima, cithara, testudine, monochordo, tibiis canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet?

Consimili comitate totam familiam moderatur, in 225 qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exst.i.terit, protinus aut medetur aut componit; neque quenquam unquam dimisit ut inimic.u.m aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, 230 nullus unquam ullam famae labem contraxit.

Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit c.u.m matre, ut huic c.u.m noverca; nam pater iam alteram induxit; utramque non minus adamavit ac matrem.

Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus 235 est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis.

Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. c.u.m advocationibus 240 adhuc aleretur, nulli non dedit amic.u.m verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem componerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam 245 minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), 250 ita c.u.m primis honorific.u.m habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam 255 fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset.

Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in 260 legationem; in qua c.u.m se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret.

Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam 265 hic studuit effugere. Verum c.u.m esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, c.u.m alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis 270 utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discut.i.t, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam 275 impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.

Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. 280 Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque p.r.o.nus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, 285 quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse public.u.m omnium inopum patronum. 290 Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. Iam c.u.m tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere 295 soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.

Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarunt.

Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox 300 diu luctatus est, ut prosam orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus.

Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, 305 materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam habere; quo 310 certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius 315 scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas.

Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium 320 praesens et ubique praevolans, memoria parata; quae c.u.m omnia habeat velut in numerato, prompte et incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat.

In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in 325 ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unic.u.m esse ingenium; c.u.m haec insula tot egregiis ingeniis floreat.

Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab 330 omni superst.i.tione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. c.u.m amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et 335 postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis.

Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admitt.i.t verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. 340 Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites.

Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis aut insinceris officiis; quorum alius ad voluptates 345 ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque c.u.m eo principe vivis ut integriorem nec 350 optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant.

Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii, Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici atque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum 355 omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris.

Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unic.u.m his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut 360 idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.

Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod 365 tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.

Antuerpiae decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX. 370

XXVII. A DISHONEST LONDONER

Hoc nuper cuidam accidit apud Britannos, medico mihi ut patria communi, ita et amicitia coniunctissimo.

Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et habitum adprime prob.u.m, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius periculo; nam is pestilentissima 5 febre tenebatur. Et ut fit in periculis, medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus et amicitiam quae illi c.u.m eo intercedebat. Quid multis? Persuasit et iuveni et Germano. Adfuit, 10 nihil non fecit; revixit ille. Ubi verecunde de pecunia medicus admonuerat, elusit nugator, negans de mercede quicquam addubitandum, ceterum arcae nummariae clavem penes uxorem esse: 'et nosti' inquit 'mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a 15 me datam.' Deinde post dies aliquot hominem obvium forte factum, iam nitidum et nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit.

Ille constanter a.s.severare pecuniam suo iussu ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. 20 Hic vide quam ansam bonus ille vir arripuerit. c.u.m forte medicus eum Latine numero singulari appella.s.set, ibi velut atroci lacessitus iniuria, 'Vah,' inquit 'h.o.m.o Germa.n.u.s tuissas Anglum?' Moxque velut impos animi, prae iracundia caput movens diraque minitans, 25 subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille civis elusit, dignus profecto quem sua pestis repetat.

Risimus quidem fabulam, nec tamen sine dolore propter indigne frustratum amic.u.m, nec sine tam insignis ingrat.i.tudinis admiratione. Referunt gratiam 30 leones in periculis adiuti; meminerunt officii dracones.

h.o.m.o homini, amicus amico sic merito, pro mercede quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit.

Atque haec in facti detestationem diximus, non in gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone 35 Britannos omnes aestimari.

XXVIII. THE CONDITION OF ENGLISH HOUSES

ERASMUS ROTERODAMUS FRANCISCO CARDINALIS EBORACENSIS MEDICO S.

Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut Britannia tot iam annis a.s.sidua pestilentia vexetur, praesertim sudore letali, quod malum paene videtur habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. 5 Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae ostiave nihil habent pensi: deinde sic fere constructa sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod inprimis admonet Galenus. Tum magnam parietis 10 partem habent vitreis tessellis pellucidam, quae sic admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per rimulas admittunt auram illam colatam, aliquanto pestilentiorem, ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata sunt argilla, tum scirpis pal.u.s.tribus, qui subinde sic 15 renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti, sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas.

Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia minime salubris humano corpori. 20

Adde quod Anglia non solum undique circ.u.mfusa est mari, verum etiam multis in locis pal.u.s.tris est salsisque fluminibus intersecta; ne quid dicam interim de salsamentis, quibus vulgus mirum in modum delectatur.

Confiderem insulam fore multo salubriorem si 25 scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo; fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando 30 salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis offenditur coelo nubiloso. Ego et ante annos triginta, si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare. Conferret 35 huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.

Ridebis, scio, otium meum, qui his de rebus sollicitus 40 sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium; et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat.

Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris; libuit tamen admonere, ut si meum iudicium c.u.m tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec 45 enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille negotiis distringatur. Bene vale, vir humanissime; cui debeo plurimum. 50

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 7 novel

You're reading Selections from Erasmus: Principally from his Epistles by Author(s): Desiderius Erasmus. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 629 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.