LightNovesOnl.com

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation Volume Viii Part 10

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation - LightNovelsOnl.com

You're reading novel online at LightNovelsOnl.com. Please use the follow button to get notifications about your favorite novels and its latest chapters so you can come back anytime and won't miss anything.

Vel potest ita exponi, qud Dauid qui erat Rex Iudaea, dixit in medio terrae, hoc est, in princ.i.p.ali ciuitate terrae suae Ierusalem, quae erat ciuitas regalis, siue sacerdotalis terrae Iudeae: vel forte spiritus sanctus, qui loquebatur per os prophetae in hoc verbo vult intelligi non corporeum aut locale, sed totum spirituale, de quo intuitu nihil ad praesens est scribendum,

CAPVT. 15.

De tribus alijs Ecclesijs, et specialiter de templo Domini.

Vltra duo stadia ab Ecclesia ad Meridiem sancti sepulchri habetur magnum hospitale sancti Ioannis Hierosolymitani, qui caput et fundamentum esse dignoscitur ordinis hospitaliorum mod tententium Rhodum insulam: in quo recipi possunt omnes Christiani perigrini cuiuscunque sint conditionis, seu status, vel dignitatis. Nam Sarraceni pro leui cura anxij rumoris, prohibent ne apud quenquam suorum Christia.n.u.s pernoctet. Ad sustentationem aedificij huius hospitalis, habentur in eo 124. columnae marmoreae, et in parietibus distincti 54. pilarij. Satis prope hunc loc.u.m in orientem, est Ecclesia quae dicitur, de Domina nostra magna: et inde non remote alia, quae dicitur nostrae Dominae latinorum, aedificata super loc.u.m, vbi Maria Magdalene, et Maria Cleophae c.u.m alijs pluribus, dum Christus cruci affigebatur, flebant et dolores lamentabiles exercebant.

Item ab Ecclesia Sancti Sepulchri in orientem ad stadium c.u.m dimidio habetur aedificium mirabile, ac pulchrum valde, quod templum Domini nominatur, quod constructum est in forma rotunda, cuius circ.u.mferentiae diameter habet 64 cubitos, et alt.i.tudo eius 126, et intrinsecus pro sustentatione aedificij, multi pilarij. In medio autem templi est locus altior 14. gradibus, qui et ipse columnis vndique est stipatus: et secundum quatuor mundi plagas habet templum quatuor introitus per portas Cypressinas artificiose compositas, n.o.biliterque sculptas, et excisas. Et ante portam aquilonarem intra templum fontem aquae mundae, qui quamuis olim exundabat, tamen nunc minime fluit. In toto circuitu aedificij extrinsecus est valde pro atrio latum s.p.a.cium loci, stratum per totum pauimentum marmoribus. Hoc templum non ducitur stare in eodem loco vbi templum Dei stet.i.t in tempore Christi, quo post resurrectionem a Romanis destructo, istud longo post tempore Adria.n.u.s Imperator extruxit, sed non ad formam templi prioris: praedictum tamen excelsum in medio templi loc.u.m vocant Iudaei sanctum sanctorum.

Sciatis itaque qud Sarraceni magnam exhibent huic templo reuerentiam, et honorem saepius illud discalceati intrantes, et positis genibus deuote Deum omnipotentem exorantes, nulla enim ibidem habetur imago, sed multae lampades relucentes. [Sidenote: Literae Soldani traditae Mandiuillo.] Neminem Christianorum seu Iudaeorum ingredi sinun, templum, reputantes eos indignos ad hoc, et nimium immundos, vnde nisi virtute literarum quas habui a Soldano, nec ego fuissem ingressus. Ingrediens autem c.u.m meis sodalibus deposuimus calciamenta, recogitantes c.u.m multa cordis deuotione, nos magis id facere debere, quam incredulos Sarrcenos.

Et vere merit est iste locus in magna reuerentia habendus: dum enim Rex Salomon primum in illo templo per Dei iussionem, et Dauidis patris sui commissionem aedifica.s.set, exorauit praesente cuncto populo Israel, vt quicunque illic Deum pro iusta causa rogaret audiretur; et Dominus monstrauit exauditionis signum per nebulam de coelo emissam, prout narrat historia veritatis 3. Regum libro.

Porr in eo loco vbi statuerat idem Rex ante templum altare holocausti, videlicet extra portam templi occidentalem, habetur et nunc altare, sed non ad instar, nec ad vsum primi: Nam Saraceni, quasi nihil curantes, traxerunt in eo lineos tanquam in astrolabio figentes in linearum centro batellum, ad cuius vmbram per lineas discernuntur diei horae.

Etiam in hac atrij parte apparent adhuc vestigia portae speciosae, vbi Petrus Apostolus, c.u.m Euangelista Ioanne dixit contracto, In nomine Christi Iesu Nazareni surge, et statim consolidabantur illi plantae.

CAPVT. 16.

De pluribus locis sacris iuxta vrbem.

[Sidenote: Templarij a templo Salomonis dicti.] Viaturo ad dextram satis de propinquo habetur et alia Ecclesia, quae nunc appellatur schola Salomonis: rursusque ad Meridiem est et aliud templum siue Ecclesia, quae vocatur Templum Salomonis, qud olim fuit caput, et fundamentum totius ordinis Templariorum.

[Sidenote: Regina Helena Angla.] A claustro huius templi extrinsecus in Aquilonem habetur decora Ecclesia beatae Annae, in cuius loco creditur virgo Maria in eiusdem matris suae vtero fuisse genita, et concepta, parentunque illius, scilicet, Ioachim et Annae, tumba saxea monstratur in descensu Ecclesiae, per 22. gradus, vbi et adhuc patris eius ossa putantur quiescere, sublato inde per reginam Helenam korpore sanctae Annae, et recondito (vt praedictum est) in Ecclesia Constantinopoli sanctae Sophiae.

[Sidenote: Probatica piscina.] Est et intra hanc Ecclesiam probatica piscina, vbi quondam post motionem Angeli, omnes accedentes primi, a quocunque languore sanabantur infirmi, quae tamen nunc temporis ita neglecta iacet, et deformata, vt videtur immunda cistrina. Habetur et ante Ecclesiam arbor grandis, et antiqua, de qua nonnulli fabulantur, quod ad beatae Mariae natiuitatem principium accepit, et ortum.

[Sidenote: Mons Sion.] Mons Sion est excelsior locus in vrbe ad cuius radicem, est castrum spectabile constructum per aliquem Soldanorum. In montis autem cac.u.mine videntur multae sepulturae regum Indeae, videlicet Dauid, Salomonis, et quorundam de successoribus suis. Ad introitum montis habetur capella, et in illa lapis monumenti quem Ioseph de Arimathea obuoluit ad ostium sepulchri est valde magnus, et est ibidem aliqua pars columnae flagellationis, ac pars mensae super quam Dominus vltim caenauit c.u.m Apostolis, et inst.i.tuit noui Testamenti sacramentum sui venerandi corporis, et sanguinis. Sub hac capella ad aliquos gradus monstratur locus eiusdem caenationis, videlicet caernaculi magni, et in eo vas, aquarum, in quo Christus lauabat pedes Apostolorum: iuxta quod vas a Gamaliele, et alijs viris timoratis primus sepultus fuit protomartyr Stepha.n.u.s.

In eo quoque loco intrauit post resurrectionem suam Dominus ianuis clausis ad discipulos dicens pax vobis, et agens alia, quae plenius Euangelica pandit Historia, ac tandem in die Pentecostes ijsdem spiritum sanctum in linguis igneis misit ibidem. Ab hoc monte Sion versus ciuitatem habetur Ecclesia dedicata sancto saluatori, in quo nunc dic.u.n.tur seruari ossa S.

Stephani supradicti, et sinistrum brachium S. Ioannis Chrisostomi, cuius corpus vt dictum est requiescit Constantinopoli.

Item ab hoc monte versus Austrum ab opposito plateae, est pulchra Ecclesia nostrae Dominae, in cuius loco diu morabatur post ascensionem filij sui, quamius pro parte eiusdem temporis in valle Iosaphat manserit: nam in ista defungebatur, et in illo ab Apostolis honorifice sepulta fuit. [Sidenote: Natatoria Siloe.] Itemque ab hoc monte in vico eundi versus vallem Iosaphat inuenitur fons aquae dictus Natatoria Siloe, vbi caecus natus a Christo missus lauabat oculos, et regressus est videns. Et dic.u.n.t quidam ibidem sepultrum Isaiam Prophetam.

Porro mons olim dictus Moria de quo loquitur Scriptura sacra est rupis haud longe a supradicto templo Domini in ipsius meredie, in cuius rupis loco excelso velut emenenti sed edito Dominus noster Iesus Christus frequenter instruebat suos discipulos, et populos, magnaque miracula exhibebat, atque deprehensae mulieri in adulterio omnia peccata dimittebat. [Sidenote: Iohan. 8.]

Ab opposito autem praedicti fontis natatorij habetur imago lapidea, rudi et vetusto opere sculpta, deformiterque detrita, quae ma.n.u.s Absalon nuncupatur, cuius ratio lib. 2. Regum monstratur. Vbi de prope vidi Arborem Sambuc.u.m, ad quam vel citra cuius loc.u.m (vt dicitur) Iudas traditor per se suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera eius.

Praeterea a monte Sion versus Meridiem vltra vallem ad iactum lapidis est locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo sunt plures sepulturae peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam illic commorantibus Heremitis.

CAPVT. 17.

De sacris locis extra muros Ciuitatis.

[Sidenote: Vallis Iosaphat.] Extra muros ciuitatis Ierusalem ad plagam orientalem, est vallis Iosaphat contigua, ac si esset fossata muris ipsius ciuitatis, et Ecclesia vbi sanctus Stepha.n.u.s lapidabatur, et obdormiuit in Domino. Hinc non longe est porta ciuitatis, quae dicitur aurea, quae nunc semper obfirmata seruatur. Per hanc intrauit Christus sedens asino, et adhuc ostenditur rupis seruare vestigia animalis in tribus aut pluribus sui locis. [Sidenote: Mons Oliuarum. Torrens Cedron.] Statim vltra vallem Iosaphat aspicitur mons Oliueti, sic dictus a pluribus, quia ibi sunt oliuarum Arbores. In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctae sepulturae beatae, et gloriosae matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam per gradus 44. qud extrinsecus est vallis inculta per fluxum forta.s.se torrentis, seu per alios euentus propter Antiquitatem temporis. Ibique monstratur sepulchrum eius vacuum. Habentur iuxta sepulchrum duo altaria, sub vno est fons Aquae quae putatur exire de vno Paradisi flumine.

Satis prope ab hac Ecclesia ad rupem Gethsemane habetur capella, vbi scilicet Iudaeis traditus fuit Christus a Iuda. In ipsa quoque rupe ostendebatur mihi figura impressae ma.n.u.s ad digitorum extensionem, quo artificiosius humanano studio sculpi non posset, quam referunt Christum sua venerabili manu inclinando ad rupem efficisse dum Iudaei impuras ma.n.u.s ad capiendum iniecerunt in eum. Hic ad iactum lapidis in meridie orauit ['oraiit' in source text--KTH] ad suum patrem, et pro vehementi orationis intentione sanguineum exudauit sudorem: atque ibi non remote videtur tumba regis Iudeae Iosaphat, a quo et vallis sibi nomen a.s.sumpsit: et credimus in hanc vallem Christum venturum ad nouissimum, et generalissimum iudicium, vbi (Iohele propheta testante) disceptabit de omni actione mortalium.

[Sidenote: S. Iacobi sepultura.] Ad tractum sagittae de hac tumba, est Ecclesia vbi sanctus Iacobus maior Apostolus primo post martyrium fuit sepultus, cuius modo sacrata ossa venerantur Compostellae in Galizia.

Vltra vallem in supremo montes Oliueti apice discipulus cernentibus, Dominus noster Iesus Christus eleuatis manibus ascendit in coelum, et super eundem loc.u.m digna habetur Ecclesia, in qua eiusdem Ascensione tale seruatur in rupe pauimenti indicium, quod sinistri pedis Christi videtur vltimum vestigium.

Hinc satis prope habetur et capella medio montis, vbi Christus sedens praedicauit octo beat.i.tudines, vbi et creditur docuisse discipulos orationem Dominicam, scilicet, Pater noster, &c. Ab eo quoque loco non distat multum Ecclesia beatae Maaiae Aegyptiacae, in qua et eius tumba videtur: et haud procul inde est vicus Bethphage, vbi Christus misit ante pa.s.sionis suae tempus duos de discipulis pro asina et pullo eius. In cliuo vero huius montis Oliueti versus ciuitatem, monstratur locus, de quo videns Dominus Ierusalem, fleuit super illam, dicens, quod si cognouisses et tu, &c.

[Sidenote: Bethania.] Atque vltra montem in discensu eius in orientem est villa siue castellum Bethaniae, distans quasi ad leucam ab vrbe vbi in domo cuiusdam Symonis inuitatu Christus condonauit omnia peccata Mariae Magdalenae. Et in ipso castello, quod erat sororis Marthae, et Mariae rescuscitauit fratrem earum Lazarum quatriduanum mortuum.

[Sidenote: Ierico.] De Bethania in Ierico sunt 5. leucae, quae quondam fuit ciuitas speciosa sed iam est villa modica: ibi Diues Zacchaeus ascendit in arborem Sycomorum, vt videret transeuntem Dominum, et rest.i.tuens fraudata quadraplum, obtinuit peccatorum remissionem omnium.

Item de Bethania ad flumen Iordanis est iter fere octo leucarum, per montes, ac valles deuios, et desertos. [Sidenote: Christiani Georgici.]

Porr de Bethania in orientem ad 6 leucas venitur in montem magnum, vbi Christus expleto 40. dierum, ac noctium ieiunio temptatus est a diabolo, fuitque in eodem loco quandoque Ecclesia, sed modo habetur ibi quasi coen.o.bium quorundam Christianorum, qui Georgici vocantur. Sciendum enim est, quod vbique intra terram Saracenorum, et similiter multorum Paganorum inueniuntur Christiani dispersi, habitantes sub tributo, qui licet sint baptizati omnes, et beatissimam Trinitatem credentes, diuersificantur tamen nominibus, moribus, ritibus, fide, et opinionibus: ita vt semper vel in multis vel in aliquibus dissentiant a Romanae Ecclesiae consuetudinibus.

[Sidenote: Iacobitae. Syrij. Georgica. Cordelarij. Indi. Nubij. Nestorini.

Arriani.] Aliqui namque eorum dic.u.n.tur Christiani Iacobitae: hij errant circa peccatorum remissionem, dicentes, non debere confiteri homini sed soli Deo. Alij Syrij, Isti in fermentato pane conficiunt Sacramentum altaris ritu Graecorum. Alij Indi, Nubij, Nestorini, et Arriani. Praefatus autem mons magnus, vocatur hortus Abrahae, ex eo quod Abraham patriarcha ibi dicitur commoratus, et currit prope montem riuulus, in cuius aqua vel fonte Deus sal per Helizeum prophetam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas, id est, amaritudo aquae. Nec distat hic mons a Ierico vltra grandem leucam.

CAPVT. 18.

De notabilibus alijs locis, et mari mortuo.

Rursum de ciuitate sanctae Ierusalem versus Occidentem itinere leucae, habetur pulchra satis Ecclesia, in loco vbi dicitur creuisse arbor crucis salutiferae. Arbor excelsa, digno stipite sacra Christi membra tangere.

[Sidenote: Nota.] Tenetur istud quidem pro certa veritate: nam et hoc satis testatur constructio tantae, et talis Ecclesiae, quamuis multa aliena, et incerta scripta de crucis arbore ferantur per orbem. Hinc ad duas leucas est et alia Ecclesia, vbi obuiauerunt sibi Maria virgo, et Elizabeth eius cognata, et ad saluationem Mariae Christi baiulae exultauit Iohannes in vtero Elisabeth grauidae.

[Sidenote: Emaus Castellum.] De isto quoque ad leucam est Emaus castellum, distans in s.p.a.cio stadiorum 60. ab Ierusalem, vbi discipuli in coena die resurrectionis Domini cognouerant eum in fractione panis. [Sidenote: Cosdrus Imperator.] Porr ab Ierusalem ad alium exitum, ad duo stadia videtur spelunca grandis de qua dicitur quod tempore Cosdri Imperatoris Persarum, fuerunt circa Ierusalem 12. mille martyrum occissi, quorum, omnium corpora leo habitans in spelunca congregauit ibidem voluntate diuina, tanquam pro singulorum sepultura obsequiosa.

[Sidenote: Mons Exultationis.] Item ab vrbi ad leucas duas habetur in monte tumba sepulturae sancti Samuelis prophetae, qui mons nunc vocatur exultationis vel laeticiae, e quod peregrinis ab illa parte intrantibus reddit primum sanctae ciuitatis aspectum. Ab oppido autem Ierico in 30.

stadiorum s.p.a.cio venitur ad Iordauis fluuij loc.u.m, vbi beatus Iohannes Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam a fluuio aedificium honestae Ecclesiae consecratum in nomine eiusdem venerabilis baptistae ministri. Ab hac Ecclesia de prope vidi domum de qua patiebar mihi narrari, qud in eodem loco olim fuerit Ieremiae sancti habitatio prophetae.

[Sidenote: Iordanis descriptio.] Notandum est. Iordanis fluuius quamuis grandis non sit, bonorum tamen piscium copiam nutrit, ortum accipiens sub monte Libanon ex duobus fontibus, scilicet Ior, et Dan, quae nomina simul mixta nomen Iordanis efficiunt. Decurrit autem per quendam loc.u.m dictum Maron, ac secus stagnum quod diciter Mare Tyberiadis, ac subter montes Gylboe per amoenissima loca, atque in subterraneis meatibus per longum s.p.a.cium se occultans tandem exit in planitie, quae dicitur Meldam, id est, forum, quod certis temporibus ibi Nundinae exercentur, et ad extremum se iactat in mare mortuum.

[Sidenote: Mare mortuum.] Hoc stagnum quod vocatur mare mortuum habet longitudinis 600. fere stadia, et lat.i.tudinis 150. et appropinquat aliqua pars huius maris ad quatuor leucas prope Ierico, videlicet ad latus camporum Engadi, ex quibus (vt supra dictum est) eradicatae fuerunt abores Balsami, quae mod sunt in agro Cayr aegypti. [Sidenote: Nota.] Istud mare dicitur mortuum.

[Sidenote: Cur mare mortuum dicatur.] Primo quidem qud non viuide currit, sed est quasi lacus.

Secund quod amara est eius aqua, et foetidum reddit odorem. Tertio qud propter eius amaritudinem terra adiacens littori nil viride profert.

Quart (prout dicitur) si cadat in ea bestia, vel aliud quid viuens, vix poterit plene mori siue submergi in octo diebus, nec nutrit in se pisces aut quid simile.

Littora quoque sua variant quam saepe colorem, et sine vlla agitatione ventorum eijcit in quibusdam locis se aqua, extra proprios terminos. Per huiusmodi aquam dicitur Deus pro indicibili vitio Pentapolim submersisse, Sodomam, Gomorram, Adamam, Seboim, et Segor.

Quidam vocant hoc mare lac.u.m Asphaltidis, alij fluuium Daemonum, aut flumen Putre. Quod autem olim propheta interpretans dixit, montes Gilboe, nec ros nec pluuia veniat super vos, magis spiritualiter quam literaliter videtur intelligendum. [Sidenote: Nota.] Nam ibi cresc.u.n.t altissimi cedri, et arbores poma ferentes, ad capitis quant.i.tatem humani, ex quibus valde saporosus fit potus.

Mare istud mortuum determinat fines terrae promissionis, et Arabiae. Ideoque vltra ipsum mare condidit quondam, vnus successorum G.o.dfridi de Bollion forte et spectabile castrum, ponens illic copiosam Christianorum militiam ad terram promissionis custodiendum. Nunc ver, temporis, est Soldani, et appellatur Caruth, id est mons Regalis. Sub hoc monte est villa dicta Sobal: habitat in illis partibus magna Christianorum mult.i.tudo.

CAPVT. 19.

De Nazareth, et Samaria.

Click Like and comment to support us!

RECENTLY UPDATED NOVELS

About The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation Volume Viii Part 10 novel

You're reading The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation by Author(s): Richard Hakluyt. This novel has been translated and updated at LightNovelsOnl.com and has already 788 views. And it would be great if you choose to read and follow your favorite novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest novels, a novel list updates everyday and free. LightNovelsOnl.com is a very smart website for reading novels online, friendly on mobile. If you have any questions, please do not hesitate to contact us at [email protected] or just simply leave your comment so we'll know how to make you happy.